1 itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi
gaudium meum et corona mea
sic state in Domino carissimi
2 Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino
3 etiam rogo et te germane conpar
adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio
cum Clemente et ceteris adiutoribus meis
quorum nomina sunt in libro vitae
4 gaudete in Domino semper iterum dico gaudete
5 modestia vestra nota sit omnibus hominibus
Dominus prope
6 nihil solliciti sitis
sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione
petitiones vestrae innotescant apud Deum
7 et pax Dei quae exsuperat omnem sensum
custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu
8 de cetero fratres quaecumque sunt vera
quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta
quaecumque amabilia quaecumque bonae famae
si qua virtus si qua laus haec cogitate
9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me
haec agite et Deus pacis erit vobiscum
10 gavisus sum autem in Domino vehementer
quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire
sicut et sentiebatis
occupati autem eratis
11 non quasi propter penuriam dico
ego enim didici in quibus sum sufficiens esse
12 scio et humiliari scio et abundare
ubique et in omnibus institutus sum
et satiari et esurire
et abundare et penuriam pati
13 omnia possum in eo qui me confortat
14 verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae
15 scitis autem et vos Philippenses
quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia
nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos
soli
16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi
misistis
17 non quia quaero datum
sed requiro fructum abundantem in rationem vestram
18 habeo autem omnia et abundo
repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis
odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo
19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum
secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu
20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen
21 salutate omnem sanctum in Christo Iesu
salutant vos qui mecum sunt fratres
22 salutant vos omnes sancti
maxime autem qui de Caesaris domo sunt
23 gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro
amen
EXPLICIT EPISTULA AD PHILIPPENSES