1 respondens autem Iob dixit
2 audite quaeso sermones meos
et agetis paenitentiam
3 sustinete me ut et ego loquar
et post mea si videbitur verba ridete
4 numquid contra hominem disputatio mea est
ut merito non debeam contristari
5 adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro
6 et ego quando recordatus fuero pertimesco
et concutit carnem meam tremor
7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis
8 semen eorum permanet coram eis
propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum
9 domus eorum securae sunt et pacatae
et non est virga Dei super illos
10 bos eorum concepit et non abortit
vacca peperit et non est privata fetu suo
11 egrediuntur quasi greges parvuli eorum
et infantes eorum exultant lusibus
12 tenent tympanum et citharam
et gaudent ad sonitum organi
13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt
14 qui dixerunt Deo recede a nobis
et scientiam viarum tuarum nolumus
15 quid est Omnipotens ut serviamus ei
et quid nobis prodest si oraverimus illum
16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua
consilium impiorum longe sit a me
17 quotiens lucerna impiorum extinguetur
et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui
18 erunt sicut paleae ante faciem venti
et sicut favilla quam turbo dispergit
19 Deus servabit filiis illius dolorem patris
et cum reddiderit tunc sciet
20 videbunt oculi eius interfectionem suam
et de furore Omnipotentis bibet
21 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se
et si numerus mensuum eius dimidietur
22 numquid Deum quispiam docebit scientiam
qui excelsos iudicat
23 iste moritur robustus et sanus dives et felix
24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur
25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis
opibus
26 et tamen simul in pulverem dormient
et vermes operient eos
27 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas
28 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum
29 interrogate quemlibet de viatoribus
et haec eadem eum intellegere cognoscetis
30 quia in diem perditionis servabitur malus
et ad diem furoris ducitur
31 quis arguet coram eo viam eius
et quae fecit quis reddet illi
32 ipse ad sepulchra ducetur
et in congerie mortuorum vigilabit
33 dulcis fuit glareis Cocyti
et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles
34 quomodo igitur consolamini me frustra
cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati