1 taedet animam meam vitae meae
dimittam adversum me eloquium meum
loquar in amaritudine animae meae
2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris
et opprimas me opus manuum tuarum
et consilium impiorum adiuves
4 numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis
5 numquid sicut dies hominis dies tui
et anni tui sicut humana sunt tempora
6 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
7 et scias quia nihil impium fecerim
cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
8 manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in
circuitu
et sic repente praecipitas me
9 memento quaeso quod sicut lutum feceris me
et in pulverem reduces me
10 nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
11 pelle et carnibus vestisti me
et ossibus et nervis conpegisti me
12 vitam et misericordiam tribuisti mihi
et visitatio tua custodivit spiritum meum
13 licet haec celes in corde tuo
tamen scio quia universorum memineris
14 si peccavi et ad horam pepercisti mihi
cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris
15 et si impius fuero vae mihi est
et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
16 et propter superbiam quasi leaenam capies me
reversusque mirabiliter me crucias
17 instauras testes tuos contra me
et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
18 quare de vulva eduxisti me
qui utinam consumptus essem ne oculus me videret
19 fuissem quasi qui non essem
de utero translatus ad tumulum
20 numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi
dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
21 antequam vadam et non revertar
ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
22 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo
et sempiternus horror inhabitans