1 et factum est verbum Domini ad Hieremiam secundo
cum adhuc clausus esset in atrio carceris dicens
2 haec dicit Dominus
qui facturus est Dominus et formaturus
illud et paraturus
Dominus nomen eius
3 clama ad me et exaudiam te
et adnuntiabo tibi grandia et firma quae nescis
4 quia haec dicit Dominus Deus Israhel
ad domos urbis huius et ad domos regis Iuda quae destructae sunt
et ad munitiones et gladium
5 venientium ut dimicent cum Chaldeis
et impleant eas cadaveribus hominum
quas percussi in furore meo et in indignatione mea
abscondens faciem meam a civitate hac
propter omnem malitiam eorum
6 ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos
et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis
7 et convertam conversionem Iuda et conversionem Hierusalem
et aedificabo eos sicut a principio
8 et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi
et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum
in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me
9 et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem
et in exultationem cunctis gentibus terrae
quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis
et pavebunt et turbabuntur in universis bonis
et in omni pace quam ego faciam ei
10 haec dicit Dominus
adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum
eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iuda et
foris Hierusalem
quae desolatae sunt absque homine
et absque habitatore et absque pecore
11 vox gaudii et vox laetitiae vox sponsi et vox sponsae
vox dicentium confitemini Domino exercituum
quoniam bonus Dominus quoniam in aeternum misericordia eius
et portantium vota in domum Domini
reducam enim conversionem terrae sicut a principio dicit Dominus
12 haec dicit Dominus exercituum
adhuc erit in loco isto deserto absque homine et absque iumento
et in cunctis civitatibus eius
habitaculum pastorum accubantium gregum
13 in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus
et in civitatibus quae ad austrum sunt
et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Iuda
adhuc transibunt greges ad manum numerantis ait Dominus
14 ecce dies veniunt dicit Dominus
et suscitabo verbum bonum
quod locutus sum ad domum Israhel et ad domum Iuda
15 in diebus illis et in tempore illo
germinare faciam David germen iustitiae
et faciet iudicium et iustitiam in terra
16 in diebus illis salvabitur Iuda et Hierusalem habitabit
confidenter
et hoc est quod vocabit eam
Dominus iustus noster
17 quia haec dicit Dominus
non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israhel
18 et de sacerdotibus et Levitis non interibit vir a facie mea
qui offerat holocaustomata et incendat sacrificium
et caedat victimas cunctis diebus
19 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
20 haec dicit Dominus
si irritum fieri potest pactum meum cum die
et pactum meum cum nocte
ut non sit dies et nox in tempore suo
21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo
ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius
et Levitae et sacerdotes ministri mei
22 sicuti numerari non possunt stellae caeli
et metiri harena maris
sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos
23 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
24 numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens
duae cognationes quas elegerat Dominus abiectae sunt
et populum meum despexerunt eo quod non sit ultra gens coram eis
25 haec dicit Dominus
si pactum meum inter diem et noctem
et leges caelo et terrae non posui
26 equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam
ut non adsumam de semine eius
principes seminis Abraham et Isaac et Iacob
reducam enim conversionem eorum et miserebor eis