1 verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et
Hierusalem
2 et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in
vertice montium
et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes
3 et ibunt populi multi et dicent
venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob
et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius
quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem
4 et iudicabit gentes et arguet populos multos
et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces
non levabit gens contra gentem gladium
nec exercebuntur ultra ad proelium
5 domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini
6 proiecisti enim populum tuum domum Iacob
quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim
et pueris alienis adheserunt
7 repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum eius
8 et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae eius
et repleta est terra eius idolis
opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum
9 et incurvavit se homo et humiliatus est vir
ne ergo dimittas eis
10 ingredere in petram abscondere fossa humo
a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius
11 oculi sublimis hominis humiliati sunt
et incurvabitur altitudo virorum
exaltabitur autem Dominus solus in die illa
12 quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum
et super omnem arrogantem et humiliabitur
13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas
et super omnes quercus Basan
14 et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos
15 et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum
16 et super omnes naves Tharsis
et super omne quod visu pulchrum est
17 et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum
et elevabitur Dominus solus in die illa
18 et idola penitus conterentur
19 et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae
a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius
cum surrexerit percutere terram
20 in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui
quae fecerat sibi ut adoraret talpas et
vespertiliones
21 et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum
a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius
cum surrexerit percutere terram
22 quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius
quia excelsus reputatus est ipse