1 et dixit Dominus ad me
adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram
sicut diligit Dominus filios Israhel
et ipsi respectant ad deos alienos
et diligunt vinacea uvarum
2 et fodi eam mihi quindecim argenteis
et choro hordei et dimidio choro hordei
3 et dixi ad eam dies multos expectabis me
non fornicaberis et non eris viro sed et ego expectabo te
4 quia dies multos sedebunt filii Israhel sine rege et sine principe
et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin
5 et post haec revertentur filii Israhel
et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum
et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum