1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 mense primo die prima mensis
eriges tabernaculum testimonii
3 et pones in eo arcam
dimittesque ante illam velum
4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta
sunt
candelabrum stabit cum lucernis suis
5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca
testimonii
tentorium in introitu tabernaculi pones
6 et ante illud altare holocausti
7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
9 et adsumpto unctionis oleo
ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur
10 altare holocausti et omnia vasa eius
11 labrum cum basi sua
omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum
12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii
et lotos aqua
13 indues sanctis vestibus ut ministrent mihi
et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum
14 fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
15 igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum
est tabernaculum
16 erexitque illud Moses
et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas
17 et expandit tectum super tabernaculum
inposito desuper operimento
sicut Dominus imperarat
18 posuit et testimonium in arca
subditis infra vectibus et oraculum desuper
19 cumque intulisset arcam in tabernaculum
adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem
20 posuit et mensam in tabernaculo testimonii
ad plagam septentrionalem extra velum
21 ordinatis coram propositionis panibus
sicut praeceperat Dominus Mosi
22 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii
e regione mensae in parte australi
23 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
24 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
25 et adolevit super eo incensum aromatum
sicut iusserat Dominus
26 posuit et tentorium in introitu tabernaculi
27 et altare holocausti in vestibulo testimonii
offerens in eo holocaustum et sacrificia
ut Dominus imperarat
28 labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare
implens illud aqua
29 laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
30 cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare
sicut praeceperat Dominus
31 erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris
ducto in introitu eius tentorio
postquam cuncta perfecta sunt
32 operuit nubes tabernaculum testimonii
et gloria Domini implevit illud
33 nec poterat Moses ingredi tectum foederis
nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante
quia cuncta nubes operuerat
34 si quando nubes tabernaculum deserebat
proficiscebantur filii Israhel per turmas suas
35 si pendebat desuper manebant in eodem loco
36 nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo
et ignis in nocte
videntibus populis Israhel per cunctas mansiones
suas
EXPLICIT LIBER ELLESMOTHID EST EXODUS