1 octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset
et triginta uno anno regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Idida filia Phadaia de Besecath
2 fecitque quod placitum erat coram Domino
et ambulavit per omnes vias David patris sui
non declinavit ad dextram sive ad sinistram
3 anno autem octavodecimo regis Iosiae
misit rex Saphan filium Aslia filii Mesullam scribam templi Domini
dicens ei
4 vade ad Helciam sacerdotem magnum
ut confletur pecunia quae inlata est in templum Domini
quam collegerunt ianitores a populo
5 deturque fabris per praepositos in domo Domini
qui et distribuent eam his qui operantur in templo
Domini
ad instauranda sarta tecta templi
6 tignariis videlicet et cementariis
et his qui interrupta conponunt
et ut emantur ligna et lapides de lapidicinis
ad instaurandum templum
7 verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt
sed in potestate habeant et in fide
8 dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam
librum legis repperi in domo Domini
deditque Helcias volumen Saphan qui et legit illud
9 venit quoque Saphan scriba ad regem
et renuntiavit ei quod praeceperat et ait
conflaverunt servi tui pecuniam quae repperta est in domo Domini
et dederunt ut distribueretur fabris a praefectis operum templi Domini
10 narravitque Saphan scriba regi dicens
librum dedit mihi Helcias sacerdos
quem cum legisset Saphan coram rege
11 et audisset rex verba libri legis Domini
scidit vestimenta sua
12 et praecepit Helciae sacerdoti
et Ahicham filio Saphan et Achobor filio Micha
et Saphan scribae et Asaiae servo regis dicens
13 ite et consulite Dominum
super me et super populo et super omni Iuda
de verbis voluminis istius quod inventum est
magna enim ira Domini succensa est contra nos
quia non audierunt patres nostri verba libri huius
ut facerent omne quod scriptum est nobis
14 ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et Achobor et Saphan et Asaia
ad Oldam propheten uxorem
Sellum filii Thecue
filii Araas custodis vestium
quae habitabat in Hierusalem in secunda
locutique sunt ad eam
15 et illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel
dicite viro qui misit vos ad me
16 haec dicit Dominus
ecce ego adducam mala super locum hunc
et super habitatores eius omnia verba legis quae legit rex Iuda
17 quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis
inritantes me in cunctis operibus manuum suarum
et succendetur indignatio mea in loco hoc et non extinguetur
18 regi autem Iuda qui misit vos ut consuleretis Dominum sic dicetis
haec dicit Dominus Deus Israhel
pro eo quod audisti verba voluminis
19 et perterritum est cor tuum
et humiliatus es coram Domino
auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius
quo videlicet fierent in stuporem et in
maledictum
et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me
et ego audivi ait Dominus
20 idcirco colligam te ad patres tuos
et colligeris ad sepulchrum tuum in pace
ut non videant oculi tui omnia mala
quae inducturus sum super locum istum