1 fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis
et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis
2 mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium
rotundum per circuitum
quinque cubitos habebat altitudinis
et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius
3 similitudo quoque boum erat subter illud
et decem cubitis quaedam extrinsecus celaturae
quasi duobus versibus alvum maris circuibant
boves autem erant fusiles
4 et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat
quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem
porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem
mare habentes superpositum
posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari
5 porro vastitas eius habebat mensuram palmi
et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii
capiebatque mensurae tria milia metretas
6 fecit quoque concas decem
et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris
ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant
porro in mari sacerdotes lavabantur
7 fecit autem et candelabra aurea decem
secundum speciem qua iussa erant fieri
et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris
8 nec non et mensas decem
posuitque eas in templo
quinque a dextris et quinque a sinistris
fialas quoque aureas centum
9 fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem
et ostia in basilica quae texit aere
10 porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem
11 fecit autem Hiram lebetas quoque et
creagras et fialas
et conplevit omne opus regis in domo Dei
12 hoc est columnas duas et epistylia et capita
et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia
13 malagranata quoque quadringenta
et retiacula duo
ita ut bini ordines malagranatorum
singulis retiaculis iungerentur
quae protegerent epistylia et capita columnarum
14 bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus
15 mare unum bovesque duodecim sub mari
16 et lebetas et creagras et fialas
omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius
in domo Domini ex aere mundissimo
17 in regione Iordanis fudit ea rex
in argillosa terra inter Socchoth et Saredatha
18 erat autem multitudo vasorum innumerabilis
ita ut ignoraretur pondus aeris
19 fecitque Salomon omnia vasa domus Dei
et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis
20 candelabra quoque cum lucernis suis
ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo
21 et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos
omnia de auro mundissimo facta sunt
22 thymiamateria quoque et turibula
et fialas et mortariola ex auro purissimo
et ostia celavit templi interioris id est in sancto
sanctorum
et ostia templi forinsecus aurea
sicque conpletum est omne opus
quod fecit Salomon in domo Domini