1 de his autem quae idolis sacrificantur
scimus quia omnes scientiam habemus
scientia inflat caritas vero aedificat
2 si quis se existimat scire aliquid
nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire
3 si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo
4 de escis autem quae idolis immolantur
scimus quia nihil est idolum in mundo
et quod nullus Deus nisi unus
5 nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra
siquidem sunt dii multi et domini multi
6 nobis tamen unus Deus Pater
ex quo omnia et nos in illum
et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
7 sed non in omnibus est scientia
quidam autem conscientia usque nunc idoli
quasi idolothytum manducant
et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur
8 esca autem nos non commendat Deo
neque si non manducaverimus deficiemus
neque si manducaverimus abundabimus
9 videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus
10 si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem
nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta
11 et peribit infirmus in tua scientia
frater propter quem Christus mortuus est
12 sic autem peccantes in fratres
et percutientes conscientiam eorum infirmam
in Christo peccatis
13 quapropter si esca scandalizat fratrem meum
non manducabo carnem in aeternum
ne fratrem meum scandalizem