1 in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea
quaesivi illum et non inveni
2 surgam et circuibo civitatem
per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea
quaesivi illum et non inveni
3 invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem
num quem dilexit anima mea vidistis
4 paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea
tenui eum nec dimittam
donec introducam illum in domum matris meae
et in cubiculum genetricis meae
5 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
6 quae est ista quae ascendit per desertum
sicut virgula fumi
ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii
7 en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt
ex fortissimis Israhel
8 omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi
uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos
9 ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani
10 columnas eius fecit argenteas
reclinatorium aureum ascensum purpureum
media caritate constravit propter filias Hierusalem
11 egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem
in diademate quo coronavit eum mater sua
in die disponsionis illius
et in die laetitiae cordis eius