1 qui vivit in aeternum creavit omnia simul
Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum
2 quis sufficit enarrare opera illius
3 quis enim investigabit magnalia eius
4 virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit
et quis adiciet enarrare misericordiam eius
5 non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei
6 cum consummaverit homo tunc incipit
et cum quieverit operabitur
7 quid homo et quae gratia illius
et quid bonum aut quid nequam illius
8 numerus dierum hominum multum centum anni
quasi guttae aquae a mare
et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi
9 propter hoc patiens est Deus in illis
et effudit super eos misericordiam suam
10 vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est
et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est
11 ideo adimplevit propitiationem suam in illis
et ostendit illis viam aequitatis
12 miseratio hominis circa proximum suum
misericordia autem Dei super omnem carnem
13 qui misericordiam habet et docet
erudit quasi pastor gregem suum
14 misereatur excipiens doctrinam miserationis
et qui festinant in iudiciis eius
15 fili in bonis non des querellam
et omni dato non des tristitiam verbi mali
16 nonne ardorem refrigerabit ros
sic et verbum melius quam datus
17 nonne ecce verbum super datum bonum
et utraque cum homine iustificato
18 stultus achariter inproperabit
et datus indisciplinati tabescere facit oculos
19 ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce
20 ante languorem adhibe medicinam
et ante iudicium interroga te ipsum
et in conspectu Dei invenies propitiationem
21 ante languorem humilia te
et in tempore infirmitatum
ostende conversationem tuam
22 non inpediaris operari semper
et non veteris usque ad mortem
iustificari
quoniam merces Dei manet in aeternum
23 ante orationem praepara animam tuam
et noli esse quasi homo qui temptat Deum
24 memento irae in die consummationis
et tempus retributionis in conversatione facies
25 memento paupertatis in tempore abundantiae
et necessitatem paupertatis in die divitiarum
26 a mane usque ad vesperam mutatur tempus
et haec omnia citata in oculis Dei
27 homo sapiens in omnibus metuet
et in diebus delictorum adtendet ab inertia
28 omnis astutus agnovit sapientiam
et invenienti eam dabit confessionem
29 sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt
et intellexerunt veritatem et iustitiam
et inploraverunt proverbia et iudicia
30 de continentia animae
Post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere
31 si praestes animae tuae concupiscentiam eius
faciet te in gaudium inimicis
32 ne oblecteris in turbis nec in modicis
ad duas est enim commissio
illorum
33 ne fueris mediocris in contentione ex fenore
et non est tibi nihil in sacculo
eris enim invidus tuae vitae