1 beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo
et non est stimulatus in tristitia delicti
2 felix qui non habuit animi sui tristitiam
et non excidit ab spe sua
3 viro cupido et tenaci sine ratione est substantia
et homini livido ad quid aurum
4 qui acervat ex animo suo iniuste aliis
congregat
et in bonis illius alius luxuriabitur
5 qui sibi nequa est cui alii bonus erit
et non iucundabitur in bonis suis
6 qui sibi invidet nihil est illo nequius
et haec redditio est malitiae illius
7 et si bene fecerit ignoranter et non volens
facit
et in novissimo manifestat malitiam suam
8 nequa est oculus lividi
et avertens faciem et despiciens animam suam
9 insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis
non satiabitur donec consummet
arefaciens animam suam
10 oculus malus ad mala et non satiabitur pane
et in tristitia
erit super mensam suam
11 fili si habes benefac tecum
et Deo bonas oblationes offer
12 memor esto quoniam mors non tardat
et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi
testamentum enim huius mundi morte morietur
13 ante mortem benefac amico tuo
et secundum vires tuas exporrigens da pauperi
14 non defrauderis a die bono
et particula boni doni non te praetereat
15 nonne aliis relinques dolores et labores tuos
in divisione sortis
16 da et accipe et iustifica animam tuam
17 ante obitum tuum operare iustitiam
quoniam non est apud inferos invenire cibum
18 omnis caro sicut faenum veterescit
et sicut folium fructificans in arbore viridi
19 alia generat et alia deicit
sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur
20 omne opus corruptibile in fine deficiet
et qui illud operatur ibit cum ipso
21 et omne opus electum iustificabitur
et qui operatur illud honorabitur in illo
22 beatus vir qui in sapientia sua morietur
et qui in iustitia sua meditabitur
et in sensu cogitabit circumspectionem Dei
23 qui excogitat vias illius in suo corde
et in absconsis illius intellegens
vadens post illam quasi vestigator
et in viis illius consistens
24 qui respicit per fenestras
et in ianuas illius audiens
25 qui requiescit iuxta domum illius
et in parietibus illius figens palum
statuet casulam suam ad manus illius
et requiescunt in casula eius
bona per aevum
26 statuet filios suos sub tegimen illius
et sub ramis illius morabitur
27 protegetur in subtegmine illius a fervore
et in gloria eius requiescet