1 iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum
per Dominum nostrum Iesum Christum
2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam
in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei
3 non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus
scientes quod tribulatio patientiam operatur
4 patientia autem probationem probatio vero spem
5 spes autem non confundit
quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris
per Spiritum Sanctum qui datus est nobis
6 ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus
secundum tempus pro impiis mortuus est
7 vix enim pro iusto quis moritur
nam pro bono forsitan quis et audeat mori
8 commendat autem suam caritatem Deus in nos
quoniam cum adhuc peccatores essemus
Christus pro nobis mortuus est
9 multo igitur magis iustificati nunc in
sanguine ipsius
salvi erimus ab ira per ipsum
10 si enim cum inimici essemus
reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius
multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius
11 non solum autem
sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum
per quem nunc reconciliationem accepimus
12 propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit
et per peccatum mors
et ita in omnes homines mors pertransiit
in quo omnes peccaverunt
13 usque ad legem enim peccatum erat in mundo
peccatum autem non inputatur cum lex non est
14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen
etiam in eos qui non peccaverunt
in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri
15 sed non sicut delictum ita et donum
si enim unius delicto multi mortui sunt
multo magis gratia Dei et donum
in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit
16 et non sicut per unum peccantem ita et
donum
nam iudicium ex uno in condemnationem
gratia autem ex multis delictis in iustificationem
17 si enim in unius delicto mors regnavit per unum
multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes
in vita regnabunt per unum Iesum Christum
18 igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem
sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae
19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt
multi
ita et per unius oboeditionem iusti
constituentur multi
20 lex autem subintravit ut abundaret delictum
ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia
21 ut sicut regnavit peccatum in morte
ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam
per Iesum Christum Dominum nostrum