1 angelo Ephesi ecclesiae scribe
haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua
qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum
2 scio opera tua et laborem et patientiam tuam
et quia non potes sustinere malos
et temptasti eos qui se dicunt apostolos
et non sunt
et invenisti eos mendaces
3 et patientiam habes
et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti
4 sed habeo adversus te
quod caritatem tuam primam reliquisti
5 memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam
et prima opera fac
sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo
nisi paenitentiam egeris
6 sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi
7 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
vincenti dabo ei edere de ligno vitae
quod est in paradiso Dei mei
8 et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe
haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit
9 scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es
et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse
et non sunt sed sunt synagoga Satanae
10 nihil horum timeas quae passurus es
ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut
temptemini
et habebitis tribulationem diebus decem
esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae
11 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
qui vicerit non laedetur a morte secunda
12 et angelo Pergami ecclesiae scribe
haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutam
13 scio ubi habitas ubi sedes est Satanae
et tenes nomen meum et non negasti fidem meam
et in diebus Antipas testis meus fidelis
qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat
14 sed habeo adversus te pauca
quia habes illic tenentes doctrinam Balaam
qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel
edere et fornicari
15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum
16 similiter paenitentiam age
si quo minus venio tibi cito
et pugnabo cum illis in gladio oris mei
17 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
vincenti dabo ei manna absconditum
et dabo illi calculum candidum
et in calculo nomen novum scriptum
quod nemo scit nisi qui accipit
18 et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei
qui habet oculos ut flammam ignis
et pedes eius similes orichalco
19 novi opera tua et caritatem et fidem
et ministerium et patientiam tuam
et opera tua novissima plura prioribus
20 sed habeo adversus te
quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten
docere et seducere servos meos fornicari
et manducare de idolothytis
21 et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret
et non vult paeniteri a fornicatione sua
22 ecce mitto eam in lectum
et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam
nisi paenitentiam egerint ab operibus eius
23 et filios eius interficiam in morte
et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda
et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra
24 vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis
quicumque non habent doctrinam hanc
qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt
non mittam super vos aliud pondus
25 tamen id quod habetis tenete donec veniam
26 et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea
dabo illi potestatem super gentes
27 et reget illas in virga ferrea
tamquam vas figuli confringentur
28 sicut et ego accepi a Patre meo
et dabo illi stellam matutinam
29 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis