1 et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile
angelos septem habentes plagas septem novissimas
quoniam in illis consummata est ira Dei
2 et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne
et eos qui vicerunt bestiam et imaginem illius
et numerum nominis eius
stantes supra mare vitreum habentes citharas Dei
3 et cantant canticum Mosi servi Dei
et canticum agni dicentes
magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens
iustae et verae viae tuae rex saeculorum
4 quis non timebit Domine
et magnificabit nomen tuum
quia solus pius
quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo
quoniam iudicia tua manifestata sunt
5 et post haec vidi
et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo
6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo
vestiti lapide mundo candido
et praecincti circa pectora zonis aureis
7 et unus ex quattuor animalibus
dedit septem angelis septem fialas aureas
plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum
8 et impletum est templum fumo a maiestate Dei et de virtute eius
et nemo poterat introire in templum
donec consummarentur septem plagae septem angelorum