1 venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro
2 praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum
in canticis iubilemus ei
3 quoniam fortis et magnus Dominus
et rex magnus super omnes deos
4 in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt
5 cuius est mare ipse enim fecit illud
et siccam manus eius plasmaverunt
6 venite adoremus et curvemur
flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri
7 quia ipse est Deus noster
et nos populus pascuae eius et grex manus eius
8 hodie si vocem eius audieritis
nolite indurare corda vestra
9 sicut in
contradictione
sicut in die temptationis in deserto
ubi temptaverunt me patres vestri
probaverunt me et viderunt opus meum
10 quadraginta annis displicuit mihi generatio illa
et dixi populus errans corde est
11 et non cognoscens vias meas
et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam