1 victori pro liliis David
2 salva me Deus
quoniam venerunt aquae usque ad animam
3 infixus sum in limo profundi
et non possum consistere
veni in profundum aquarum et flumen operuit me
4 laboravi clamans exasperatum est guttur meum
defecerunt oculi mei expectantes Deum meum
5 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis
confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste
quae non rapueram tunc reddebam
6 Deus tu scis stultitiam meam
et peccata mea a te non sunt abscondita
7 non confundantur in me
qui expectant te Domine Deus exercituum
non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel
8 quia propter te portavi obprobrium
operuit confusio faciem meam
9 alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
10 quia zelus domus tuae comedit me
et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me
11 et flevi in ieiunio animam meam
et factum est in obprobria mihi
12 et posui vestimentum meum saccum
et factus sum eis in parabulam
13 contra me loquebantur qui sedebant in porta
et cantabant bibentes vinum
14 mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est
Deus in multitudine misericordiae tuae
exaudi me in veritate salutaris tui
15 erue me de luto ut non infigar
libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis
16 ne operiat me fluvius aquae
et ne absorbeat me profundum
et non coronet super me puteus os suum
17 exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua
secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me
18 et ne abscondas faciem tuam a servo tuo
quoniam tribulor cito exaudi me
19 accede ad animam meam redime eam
propter inimicos meos libera me
20 tu scis obprobrium meum
et confusionem meam et ignominiam meam
21 coram te sunt omnes hostes mei
obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum
et expectavi qui contristaretur et non fuit
et qui consolaretur et non inveni
22 et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto
23 sit mensa eorum coram eis in laqueum
et in retributiones ad corruendum
24 contenebrentur oculi eorum ne videant
et dorsum eorum semper incurva
25 effunde super eos indignationem tuam
et ira furoris tui conprehendat eos
26 fiat commoratio eorum deserta
in tabernaculis eorum non sit qui habitet
27 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt
et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant
28 da iniquitatem super iniquitatem eorum
et non veniant in iustitia tua
29 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
30 ego autem pauper et dolens
salus tua Deus suscipiet me
31 laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione
32 et placebit Domino super vitulum novellum
cornua efferentem et ungulas
33 videntes mansueti laetabuntur
qui quaeritis Deum vivet anima vestra
34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit
35 laudent eum caeli et terra
maria et omne quod movetur in eis
36 quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda
et habitabunt ibi et possidebunt eam
37 et semen servorum eius possidebit eam
et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea