1 laudate iusti Dominum rectos decet laudatio
2 confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei
3 cantate ei canticum novum diligenter psallite in
iubilo
4 quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide
5 diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
6 verbo Domini caeli facti sunt
et spiritu oris eius omnis ornatus eorum
7 congregans quasi in utre aquas maris
ponens in thesauris abyssos
8 timeat Dominum omnis terra
ipsum formident universi habitatores orbis
9 quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit
10 Dominus dissolvit consilium gentium
irritas fecit cogitationes populorum
11 consilium Domini in aeternum stabit
cogitationes cordis eius in generatione et generatione
12 beata gens cuius Dominus Deus eius
populus quem elegit in hereditatem sibi
13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam
14 de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae
15 fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum
16 non salvatur rex in multitudine exercitus
nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis
17 fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit
18 ecce oculus Domini super timentes eum
et expectantes misericordiam eius
19 ut eruat de morte animam eorum
et vivificet eos in fame
20 anima nostra expectavit Dominum
auxilium nostrum et clipeus noster est
21 in ipso enim laetabitur cor nostrum
quia in nomine sancto eius speravimus
22 sit misericordia tua Domine super nos
sicut expectavimus te