1 confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in aeternum misericordia eius
2 dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius
3 dicat domus Aaron
quoniam in aeternum misericordia eius
4 dicant qui timent Dominum
quoniam in aeternum misericordia eius
5 cum tribularer invocavi Dominum
et exaudivit me in latitudine Dominus
6 Dominus meus es
non timebo quid faciat mihi homo
7 Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me
8 melius est sperare in Domino quam sperare in homine
9 melius est sperare in Domino quam sperare in principibus
10 omnes gentes circumdederunt me
et in nomine Domini ultus sum eas
11 circumdederunt me et obsederunt me
sed in nomine Domini ultus sum eas
12 circumdederunt me quasi apes
extinctae sunt quasi ignis spinarum
in nomine Domini quia ultus sum eas
13 inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me
14 fortitudo mea et laus mea Dominus
et factus est mihi in salutem
15 vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum
16 dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa
dextera Domini fecit fortitudinem
17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
18 corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me
19 aperite mihi portas iustitiae
ingressus eas confitebor Domino
20 haec est porta Domini iusti intrabunt in eam
21 confitebor tibi quoniam exaudisti me
et factus es mihi in salutem
22 lapis quem reprobaverunt aedificantes
factus est in caput anguli
23 a Domino factum est istud
et hoc mirabile in oculis nostris
24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
25 obsecro Domine salva obsecro
obsecro Domine prosperare obsecro
26 benedictus qui venit in nomine Domini
benediximus vobis de domo Domini
27 Deus Dominus et apparuit nobis
frequentate sollemnitatem in frondosis
usque ad cornua altaris
28 Deus meus es tu et confitebor tibi
Deus meus es tu exaltabo te
29 confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in aeternum misericordia eius