1 David
benedic anima mea Domino
et omnia viscera mea nomini sancto eius
2 benedic anima mea Domino
et noli oblivisci omnium retributionum eius
3 qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis
et sanat omnes infirmitates tuas
4 qui redimit de corruptione vitam tuam
et coronat te misericordia et miserationibus
5 qui replet bonis ornamentum tuum
innovabitur sicut aquilae iuventus tua
6 faciens iustitias Dominus
et iudicia cunctis qui calumniam sustinent
7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas
8 misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis
9 non in sempiternum iudicabit
neque in aeternum irascetur
10 non secundum peccata nostra fecit nobis
neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis
11 quantum enim excelsius est caelum terra
tantum confortata est misericordia eius super
timentes eum
12 quantum longe est oriens ab occidente
tantum longe fecit a nobis scelera nostra
13 sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
14 ipse enim novit plasmationem nostram
recordatus est quia pulvis sumus
15 homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit
16 quia spiritus pertransiit eum et non subsistet
et non cognoscet eum ultra locus eius
17 misericordia autem Domini ab aeterno
et usque in aeternum super timentes eum
et iustitia eius in filios filiorum
18 his qui custodiunt pactum eius
et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea
19 Dominus in caelo stabilivit thronum suum
et regnum illius omnium dominatur
20 benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius
oboedientes voci sermonis eius
21 benedicite Domino omnes exercitus eius
ministri eius qui facitis placitum illius
22 benedicite Domino universa opera eius
in omnibus locis potestatis eius
benedic anima mea Domino