1 recordare Domine quid acciderit nobis
intuere et respice obprobrium nostrum
2 hereditas nostra versa est ad alienos
domus nostrae ad extraneos
3 pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae
4 aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus
5 cervicibus minabamur lassis non dabatur requies
6 Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane
7 patres nostri peccaverunt et non sunt
et nos iniquitates eorum portavimus
8 servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum
9 in animabus nostris adferebamus panem nobis
a facie gladii in deserto
10 pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis
11 mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus
Iuda
12 principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt
13 adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt
14 senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium
15 defecit gaudium cordis nostri
versus est in luctu chorus noster
16 cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus
17 propterea maestum factum est cor nostrum
ideo contenebrati sunt oculi nostri
18 propter montem Sion quia disperiit
vulpes ambulaverunt in eo
19 tu autem Domine in aeternum permanebis
solium tuum in generatione et generatione
20 quare in perpetuum oblivisceris nostri
derelinques nos in longitudinem dierum
21 converte nos Domine ad te et convertemur
innova dies nostros sicut a principio
22 sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer
EXPLICIT LIBER HIEREMIAE PROPHETAE