1 et accesserunt omnes principes bellatorum
et Iohanan filius Caree et Iezonias filius Osaiae
et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum
2 dixeruntque ad Hieremiam prophetam
cadat oratio nostra in conspectu tuo
et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis
quia derelicti sumus pauci de pluribus
sicut oculi tui nos intuentur
3 et adnuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus
et verbum quod faciamus
4 dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi
ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra
omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis
nec celabo vos quicquam
5 et illi dixerunt ad Hieremiam
sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei
si non iuxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic
faciemus
6 sive bonum est sive malum
voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te oboediemus
ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri
7 cum autem conpleti essent decem dies
factum est verbum Domini ad Hieremiam
8 vocavitque Iohanan filium Caree
et omnes principes bellatorum qui erant cum eo
et universum populum a minimo usque ad magnum
9 et dixit ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel
ad quem misistis me
ut prosternerem preces vestras in conspectu eius
10 si quiescentes manseritis in terra hac
aedificabo vos et non destruam plantabo et non evellam
iam enim placatus sum super malo quod feci vobis
11 nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis
nolite eum metuere dicit Dominus
quia vobiscum sum ego ut salvos faciam vos
et eruam de manu eius
12 et dabo vobis misericordiam et miserebor
vestri
et habitare vos faciam in terra vestra
13 si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista
nec audiemus vocem Domini Dei nostri
14 dicentes
nequaquam sed ad terram Aegypti pergemus
ubi non videbimus bellum
et clangorem tubae non audiemus
et famem non sustinebimus et ibi habitabimus
15 propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiae Iuda
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Aegyptum
et intraveritis ut ibi habitetis
16 gladium quem vos formidatis
ibi conprehendet vos in terra Aegypti
et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Aegypto
et ibi moriemini
17 omnesque viri qui posuerint faciem suam
ut ingrediantur Aegyptum et habitent ibi
morientur gladio et fame et peste nullus de eis remanebit
nec effugient a facie mali quod ego adferam super eos
18 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
sicut conflatus est furor meus et indignatio mea
super habitatores Hierusalem
sic conflabitur indignatio mea super vos
cum ingressi fueritis Aegyptum
et eritis in iusiurandum et in stuporem
et in maledictum et in obprobrium
et nequaquam ultra videbitis locum istum
19 verbum Domini super vos reliquiae Iuda
nolite intrare Aegyptum
scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodie
20 quia decepistis animas vestras
vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes
ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum
et iuxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster
sic adnuntia nobis et faciemus
21 et adnuntiavi vobis hodie
et non audistis vocem Domini Dei vestri
super universis pro quibus misit me ad vos
22 nunc ergo scientes scietis
quia gladio et fame et peste moriemini
in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi