1 et haec sunt verba libri
quae misit Hieremias propheta de Hierusalem
ad reliquias seniorum transmigrationis
et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum
quem transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem
2 postquam egressus est Iechonias rex et domina
et eunuchi et principes Iuda et Hierusalem
et faber et inclusor de Hierusalem
3 in manu Ellasa filii Saphan et Gamaliae filii Helciae
quos misit Sedecias rex Iuda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in
Babylonem dicens
4 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
omni transmigrationi quam transtuli de Hierusalem in
Babylonem
5 aedificate domos et habitate
et plantate hortos et comedite fructum eorum
6 accipite uxores et generate filios et filias
date filiis vestris uxores et filias vestras date viris
et pariant filios et filias
et multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero
7 et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci
et orate pro ea ad Dominum quia in pace illius erit pax vobis
8 haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel
non vos inducant prophetae vestri
qui sunt in medio vestrum et divini vestri
et ne adtendatis ad somnia vestra quae vos somniatis
9 quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo
et non misi eos dicit Dominus
10 quia haec dicit Dominus
cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni
visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum
ut reducam vos ad locum istum
11 ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus
cogitationes pacis et non adflictionis
ut dem vobis finem et patientiam
12 et invocabitis me et ibitis
et orabitis me et exaudiam vos
13 quaeretis me et invenietis
cum quaesieritis me in toto corde vestro
14 et inveniar a vobis ait Dominus
et reducam captivitatem vestram
et congregabo vos de universis gentibus
et de cunctis locis ad quae expuli vos dicit Dominus
et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare
vos feci
15 quia dixistis suscitavit nobis Dominus prophetas in
Babylone
16 quia haec dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David
et ad omnem populum habitatorem urbis huius
ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem
17 haec dicit Dominus exercituum
ecce mittam in eis gladium et famem et pestem
et ponam eos quasi ficus malas
quae comedi non possunt eo quod pessimae sint
18 et persequar eos in gladio in fame et in
pestilentia
et dabo eos in vexationem universis regnis terrae
in maledictionem et in stuporem
et in sibilum et in obprobrium cunctis gentibus
ad quas ego eieci eos
19 eo quod non audierint verba mea dicit Dominus
quae misi ad eos per servos meos prophetas
de nocte consurgens et mittens et non audistis dicit Dominus
20 vos ergo audite verbum Domini
omnis transmigratio quam emisi de Hierusalem in Babylonem
21 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
ad Ahab filium Culia
et ad Sedeciam filium Maasiae
qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter
ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis
et percutiet eos in oculis vestris
22 et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iuda
quae est in Babylone dicentium
ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab
quos frixit rex Babylonis in igne
23 pro eo quod fecerint stultitiam in Israhel
et moechati sunt in uxores amicorum suorum
et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter
quod non mandavi eis
ego sum iudex et testis dicit Dominus
24 et ad Semeiam Neelamiten dices
25 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
pro eo quod misisti in nomine tuo libros
ad omnem populum qui est in Hierusalem
et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem
et ad universos sacerdotes dicens
26 Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiadae sacerdote
ut sis dux in domo Domini
super omnem virum arrepticium et prophetantem
ut mittas eum in nervum et in carcerem
27 et nunc quare non increpasti Hieremiam Anathothiten
qui prophetat vobis
28 quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens
longum est aedificate domos et habitate
et plantate hortos et comedite fructum eorum
29 legit ergo Sophonias sacerdos librum istum
in auribus Hieremiae prophetae
30 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
31 mitte ad omnem transmigrationem dicens
haec dicit Dominus ad Semeiam Neelamiten
pro eo quod prophetavit vobis Semeias et ego non misi eum
et fecit vos confidere in mendacio
32 idcirco haec dicit Dominus
ecce ego visitabo super Semeiam Neelamiten et super semen eius
non erit ei vir sedens in medio populi huius
et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus
quia praevaricationem locutus est adversum Dominum