1 taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem
accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus
2 quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur se
dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit
dabit quasi pulverem gladio eius
sicut stipulam vento raptam arcui eius
3 persequetur eos transibit in pace
semita in pedibus eius non apparebit
4 quis haec operatus est et fecit
vocans generationes ab exordio
ego Dominus primus et novissimus ego sum
5 viderunt insulae et timuerunt
extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt
6 unusquisque proximo suo auxiliatur
et fratri suo dicit confortare
7 confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui
cudebat tunc temporis
dicens glutino bonum est
et confortavit eum in clavis ut non moveatur
8 et tu Israhel serve meus Iacob quem elegi semen Abraham amici mei
9 in quo adprehendi te ab extremis terrae
et a longinquis eius vocavi te
et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te
10 ne timeas quia tecum sum ego
ne declines quia ego Deus tuus
confortavi te et auxiliatus sum tui
et suscepi te dextera iusti mei
11 ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te
erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi
12 quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos
erunt quasi non sint
et veluti consumptio homines bellantes
adversum te
13 quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam
dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te
14 noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel
ego auxiliatus sum tui dicit Dominus
et redemptor tuus Sanctus Israhel
15 ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia
triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones
16 ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos
et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis
17 egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt
lingua eorum siti aruit
ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos
18 aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes
ponam desertum in stagna aquarum
et terram inviam in rivos aquarum
19 dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivae
ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul
20 ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter
quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israhel creavit illud
21 prope facite iudicium vestrum dicit Dominus
adferte si quid forte habetis dixit Rex Iacob
22 accedant et nuntient nobis quaecumque ventura sunt
priora quae fuerint nuntiate
et ponemus cor nostrum et sciemus
novissima eorum et quae ventura sunt indicate nobis
23 adnuntiate quae ventura sunt in futurum
et sciemus quia dii estis vos
bene quoque aut male si potestis facite
et loquamur et videamus simul
24 ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est
abominatio est qui elegit vos
25 suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis
vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum
et velut plastes conculcans humum
26 quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus
et a principio ut dicamus iustus es
non est neque adnuntians neque praedicens
neque audiens sermones vestros
27 primus ad Sion dicet ecce adsunt
et Hierusalem evangelistam dabo
28 et vidi et non erat neque ex istis quisquam
qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum
29 ecce omnes iniusti et vana opera eorum
ventus et inane simulacra eorum