1 et egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius ascendet
2 et requiescet super eum spiritus Domini
spiritus sapientiae et intellectus
spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis
3 et replebit eum spiritus timoris Domini
non secundum visionem oculorum iudicabit
neque secundum auditum aurium arguet
4 sed iudicabit in iustitia pauperes
et arguet in aequitate pro mansuetis terrae
et percutiet terram virga oris sui
et spiritu labiorum suorum interficiet impium
5 et erit iustitia cingulum lumborum eius
et fides cinctorium renis eius
6 habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit
vitulus et leo et ovis simul morabuntur
et puer parvulus minabit eos
7 vitulus et ursus pascentur simul requiescent catuli eorum
et leo quasi bos comedet paleas
8 et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis
et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet
9 non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo
quia repleta est terra scientia Domini
sicut aquae maris operientes
10 in die illa radix Iesse qui stat in signum populorum
ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum
11 et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam
ad possidendum residuum populi sui
quod relinquetur ab Assyriis et ab Aegypto
et a Fetros et ab Aethiopia et ab Aelam et a Sennaar
et ab Emath et ab insulis maris
12 et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israhel
et dispersos Iuda colliget a quattuor plagis terrae
13 et auferetur zelus Ephraim et hostes Iuda peribunt
Ephraim non aemulabitur Iudam
et Iudas non pugnabit contra Ephraim
14 et volabunt in umeros Philisthim per mare
simul praedabuntur filios orientis
Idumea et Moab praeceptum manus eorum
et filii Ammon oboedientes erunt
15 et desolabit Dominus linguam maris Aegypti
et levabit manum suam super Flumen in fortitudine spiritus sui
et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati
16 et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis
sicut fuit Israhel in die qua ascendit de terra
Aegypti