1 Multifariam et multis modis
olim Deus loquens patribus in prophetis
2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio
quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius
portansque omnia verbo virtutis suae
purgationem peccatorum faciens
sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
4 tanto melior angelis effectus
quanto differentius prae illis nomen hereditavit
5 cui enim dixit aliquando angelorum
Filius meus es tu ego hodie genui te
et rursum
ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
6 et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit
et adorent eum omnes angeli Dei
7 et ad angelos quidem dicit
qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
8 ad Filium autem
thronus tuus Deus in saeculum saeculi
et virga aequitatis virga regni tui
9 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem
propterea unxit te Deus Deus tuus
oleo exultationis prae participibus tuis
10 et tu in principio Domine terram fundasti
et opera manuum tuarum sunt caeli
11 ipsi peribunt tu autem permanebis
et omnes ut vestimentum veterescent
12 et velut amictum involves eos et mutabuntur
tu autem idem es et anni tui non deficient
13 ad quem autem angelorum dixit aliquando
sede a dextris meis
quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi
propter eos qui hereditatem capient salutis