1 in vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae
in exordio anni decima mensis
quartodecimo anno postquam percussa est civitas in ipsa hac die
facta est super me manus Domini et adduxit me illuc
2 in visionibus Dei adduxit me in terram Israhel
et dimisit me super montem excelsum nimis
super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum
3 et introduxit me illuc et ecce vir cuius erat species quasi species
aeris
et funiculus lineus in manu eius et calamus mensurae in manu eius
stabat autem in porta
4 et locutus est ad me idem vir
fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi
et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi
quia ut ostendantur tibi adductus es huc
adnuntia omnia quae tu vides domui Israhel
5 et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique
et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo
et mensus est latitudinem aedificii calamo uno
altitudinem quoque calamo uno
6 et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem
et ascendit per gradus eius et mensus est limen portae
calamo uno latitudinem
id est limen unum calamo uno in latitudine
7 et thalamum uno calamo in longum
et uno calamo in latum
et inter thalamos quinque cubitos
8 et limen portae iuxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno
9 et mensus est vestibulum portae octo cubitorum
et frontem eius duobus cubitis
vestibulum autem portae erat intrinsecus
10 porro thalami portae ad viam orientalem
tres hinc et tres inde mensura una trium
et mensura una frontium ex utraque parte
11 et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum
et longitudinem portae tredecim cubitorum
12 et marginem ante thalamos cubiti unius
et cubitus unus finis utrimque
thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde
13 et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum eius
latitudinem viginti et quinque cubitorum
ostium contra ostium
14 et fecit frontes per sexaginta cubitos
et ad frontem atrium portae undique per circuitum
15 et ante faciem portae
quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris
quinquaginta cubitos
16 et fenestras obliquas in thalamis
et in frontibus eorum quae erant intra portam undique per circuitum
similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus
et ante frontes pictura palmarum
17 et eduxit me ad atrium exterius
et ecce gazofilacia
et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum
triginta gazofilacia in circuitu pavimenti
18 et pavimentum in fronte portarum
secundum longitudinem portarum erat inferius
19 et mensus est latitudinem a facie portae inferioris
usque ad frontem atrii interioris extrinsecus
centum cubitos ad orientem et ad aquilonem
20 portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris mensus
est
tam in longitudine quam in latitudine
21 et thalamos eius tres hinc et tres inde
et frontem eius et vestibulum eius
secundum mensuram portae prioris
quinquaginta cubitorum longitudinem eius
et latitudinem viginti quinque cubitorum
22 fenestrae autem eius et vestibulum et scalpturae
secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem
et septem graduum erat ascensus eius et vestibulum ante eam
23 et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem
et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos
24 et duxit me ad viam australem
et ecce porta quae respiciebat ad austrum
et mensus est frontem eius et vestibulum eius
iuxta mensuras superiores
25 et fenestras eius et vestibula in circuitu sicut fenestras ceteras
quinquaginta cubitorum longitudine
et latitudine viginti quinque cubitorum
26 et in gradibus septem ascendebatur ad eam
et vestibulum ante fores eius
et celatae palmae erant una hinc et altera inde in fronte eius
27 et porta atrii interioris in via australi
et mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos
28 et introduxit me in atrium interius ad portam australem
et mensus est portam iuxta mensuras superiores
29 thalamum eius et frontem eius
et vestibulum eius hisdem mensuris
et fenestras eius et vestibulorum eius in circuitu
quinquaginta cubitos longitudinis
et latitudinis viginti quinque cubitos
30 et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum
et latitudine quinque cubitorum
31 et vestibulum eius ad atrium exterius
et palmas eius in fronte
et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam
32 et introduxit me in atrium interius per viam orientalem
et mensus est portam secundum mensuras superiores
33 thalamum eius et frontem eius et vestibula eius sicut supra
et fenestras eius et vestibuli eius in circuitu
longitudine quinquaginta cubitorum
et latitudine viginti quinque cubitorum
34 et vestibulum eius id est atrii exterioris
et palmae celatae in fronte eius hinc et inde
et in octo gradibus ascensus eius
35 et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem
et mensus est secundum mensuras superiores
36 thalamum eius frontem eius
vestibulum eius et fenestras eius per circuitum
longitudine quinquaginta cubitorum
et latitudine viginti quinque cubitorum
37 vestibulum eius in atrium
exterius
et celatura palmarum in fronte illius hinc et inde
et in octo gradibus ascensus eius
38 et per singula gazofilacia ostium in frontibus portarum
ibi lavabunt holocaustum
39 et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde
ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto
40 et ad latus exterius quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad
aquilonem duae mensae
et ad latus alterum ante vestibulum portae duae mensae
41 quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde
per latera portae octo mensae erunt
super quas immolabunt
42 quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris extructae
longitudine cubiti unius et dimidii
et latitudine cubiti unius et dimidii
et altitudine cubiti unius
super quas ponant vasa
in quibus immolatur holocaustum et victima
43 et labia earum palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum
super mensas autem carnes oblationis
44 et extra portam interiorem gazofilacia cantorum
in atrio interiori quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem
et facies eorum contra viam australem una
ex latere portae orientalis quae respiciebat ad viam aquilonis
45 et dixit ad me hoc est gazofilacium quod respicit viam meridianam
sacerdotum qui excubant in custodiis templi
46 porro gazofilacium quod respicit ad viam aquilonis
sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris
isti sunt filii Sadoc
qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei
47 et mensus est atrium longitudine centum cubitorum
et latitudine centum cubitorum per quadrum
et altare ante faciem templi
48 et introduxit me in vestibulum templi
et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde
et latitudinem portae trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde
49 longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum
et latitudinem undecim cubitorum
et octo gradibus ascendebatur ad eam
et columnae erant in frontibus una hinc et altera inde