1 cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi
omnia quae fecerat Deus Mosi et Israhel
populo suo
eo quod eduxisset Dominus Israhel de Aegypto
2 tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat
3 et duos filios eius
quorum unus vocabatur Gersan
dicente patre advena fui in terra aliena
4 alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus
et eruit me de gladio Pharaonis
5 venit ergo Iethro cognatus Mosi
et filii eius et uxor ad Mosen in desertum
ubi erat castrametatus iuxta montem Dei
6 et mandavit Mosi dicens
ego cognatus tuus Iethro venio ad te
et uxor tua et duo filii tui cum ea
7 qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum
salutaveruntque se mutuo verbis pacificis
cumque intrasset tabernaculum
8 narravit Moses cognato suo
cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter
Israhel
universum laborem qui accidisset eis in itinere
quo liberarat eos Dominus
9 laetatusque est Iethro super omnibus bonis
quae fecerat Dominus Israheli
eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum
10 et ait benedictus Dominus
qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu Pharaonis
qui eruit populum suum de manu Aegypti
11 nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos
eo quod superbe egerint contra illos
12 obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo
veneruntque Aaron et omnes senes Israhel
ut comederent panem cum eo coram Domino
13 altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum
qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam
14 quod cum vidisset cognatus eius
omnia scilicet quae agebat in populo ait
quid est hoc quod facis in plebe
cur solus sedes
et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam
15 cui respondit Moses
venit ad me populus quaerens sententiam Dei
16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio
veniunt ad me ut iudicem inter eos
et ostendam praecepta Dei et leges eius
17 at ille non bonam inquit rem facis
18 stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est
ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere
19 sed audi verba mea atque consilia
et erit Deus tecum
esto tu populo in his quae ad Deum pertinent
ut referas quae dicuntur ad eum
20 ostendasque populo caerimonias et ritum colendi
viamque per quam ingredi debeant
et opus quod facere
21 provide autem de omni plebe viros potentes et timentes
Deum
in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam
et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et
decanos
22 qui iudicent populum omni tempore
quicquid autem maius fuerit referant ad te
et ipsi minora tantummodo iudicent
leviusque tibi sit partito in alios onere
23 si hoc feceris implebis imperium Dei
et praecepta eius poteris sustentare
et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua
24 quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat
25 et electis viris strenuis de cuncto Israhel
constituit eos principes populi
tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos
26 qui iudicabant plebem omni tempore
quicquid autem gravius erat referebant ad eum
faciliora tantummodo iudicantes
27 dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam