1 filii estote Domini Dei vestri
non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo
2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo
et te elegit ut sis ei in populum peculiarem
de cunctis gentibus quae sunt super terram
3 ne comedatis quae inmunda sunt
4 hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram
5 cervum capream bubalum
tragelaphum pygargon orygem camelopardalum
6 omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat
comedetis
7 de his autem quae ruminant et ungulam non findunt
haec comedere non debetis
camelum leporem choerogyllium
quia ruminant et non dividunt ungulam
inmunda erunt vobis
8 sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit
carnibus eorum non vescemini
et cadavera non tangetis
9 haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis
quae habent pinnulas et squamas comedite
10 quae absque pinnulis et squamis sunt
ne comedatis quia inmunda sunt
11 omnes aves mundas comedite
12 inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum
13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum
14 et omne corvini generis
15 strutionem ac noctuam et larum
atque accipitrem iuxta genus suum
16 herodium et cycnum et ibin
17 ac mergulum
porphirionem et nycticoracem
18 onocrotalum et charadrium
singula in genere suo
upupam quoque et vespertilionem
19 et omne quod reptat et pinnulas habet
inmundum erit nec comedetur
20 omne quod mundum est comedite
21 quicquid morticinum est ne vescamini ex eo
peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei
quia tu populus sanctus Domini Dei tui es
non coques hedum in lacte matris suae
22 decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis
quae nascuntur in terra per annos singulos
23 et comedes in conspectu Domini Dei tui
in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur
decimam frumenti tui et vini et olei
et primogenita de armentis et ovibus tuis
ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore
24 cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus
tibique benedixerit nec potueris ad eum haec cuncta portare
25 vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua
et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
26 et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit
sive ex armentis sive ex ovibus
vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua
et comedes coram Domino Deo tuo
et epulaberis tu et domus tua
27 et Levita qui intra portas tuas est
cave ne derelinquas eum
quia non habet aliam partem in possessione tua
28 anno tertio separabis aliam decimam
ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore
et repones intra ianuas tuas
29 venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum
et peregrinus et pupillus ac vidua
qui intra portas tuas sunt
et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus
in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris