1 ipse autem ego Paulus obsecro vos
per mansuetudinem et modestiam Christi
qui in facie quidem humilis inter vos
absens autem confido in vobis
2 rogo autem ne praesens audeam
per eam confidentiam qua existimo
audere in quosdam
qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus
3 in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus
4 nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo
ad destructionem munitionum consilia destruentes
5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei
et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi
6 et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam
cum impleta fuerit vestra oboedientia
7 quae secundum faciem sunt videte
si quis confidit sibi Christi se esse
hoc cogitet iterum apud se
quia sicut ipse Christi est ita et nos
8 nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate
nostra
quam dedit Dominus in aedificationem
et non in destructionem vestram
non erubescam
9 ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas
10 quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes
praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis
11 hoc cogitet qui eiusmodi est
quia quales sumus verbo per epistulas absentes
tales et praesentes in facto
12 non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam
qui se ipsos commendant
sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes
et conparantes nosmet ipsos nobis
13 nos autem non in inmensum gloriabimur
sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus
mensuram pertingendi usque ad vos
14 non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos
usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi
15 non in inmensum gloriantes in alienis laboribus
spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari
secundum regulam nostram in abundantiam
16 etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare
non in aliena regula
in his quae praeparata sunt gloriari
17 qui autem gloriatur in Domino glorietur
18 non enim qui se ipsum commendat ille probatus est
sed quem Dominus commendat