1 et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus
et adquiescunt ad omnia quae postulantur ab eis
et quicumque accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias
et quia sunt potentes viribus
2 audierunt proelia eorum
et virtutes bonas quas faciunt in Galatia
quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum
3 et quanta fecerunt in regione Hispaniae
et quod in potestate redegerunt metalla argenti et auri
quae illic sunt
et possederunt omnem locum consilio suo et patientia
4 locos qui longe
erant valde ab eis
et reges qui supervenerant illis
ab extremis terrae contriverunt
et percusserunt eos plaga magna
ceteri autem dant eis tributum omnibus annis
5 et Philippum et Persen Citiorum regem
et ceteros qui adversus eos arma tulerunt
contriverunt bello et obtinuerunt eos
6 et Antiochum magnum regem Asiae qui eis pugnam intulerat
habens centum viginti elefantos et
exercitum magnum valde
contritum ab eis
7 et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei
ut daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum
et daret obsides et constitutum
8 et regionem Medorum et Lydos et Medos
de optimis regionibus eorum
et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi
9 et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos
et innotuit sermo his
10 et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos
et ceciderunt ex eis multi
et captivas duxerunt uxores eorum et filios
et diripuerunt eos et terram eorum possederunt
et destruxerunt muros eorum
et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem
11 et residua regna et insulas quae aliquando restiterant illis
exterminaverunt et in potestatem redegerunt
12 cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant
conservaverunt amicitiam
et obtinuerunt regna quae erant proxima et quae longe
quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos
13 quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant
et exaltati sunt valde
14 et in omnibus istis nemo portabat diadema
nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea
15 et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant
trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine
ut quae digna sunt gerant
16 et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos
dominari universae terrae suae
et omnes oboediunt uni et non est invidia neque zelus inter eos
17 et elegit Iudas Eupolemum filium Iohannis filii Iacob
et Iasonem filium Eleazari
et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem
18 et ut auferrent ab eis iugum Graecorum
quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israhel
19 et abierunt Romam viam multam valde
et introierunt curiam et dixerunt
20 Iudas Macchabeus et fratres eius et populus Iudaeorum
miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem
et conscribi nos socios et amicos vestros
21 et placuit sermo in conspectu eorum
22 et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis
et miserunt Hierusalem
ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis
23 bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum
gladiusque et hostis procul sit ab eis
24 quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum
in omni dominatione eorum
25 auxilium feret gens Iudaeorum prout tempus dictaverit corde pleno
26 et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum arma
pecuniam naves
sicut placuit Romanis
et custodient mandata eorum nihil ab eis accipientes
27 similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum
adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit
28 et adiuvantibus non dabitur triticum arma
pecunia naves
sicut placuit Romanis
et custodiant mandata eorum absque dolo
29 secundum haec verba constituerunt Romani populo Iudaeorum
30 quod si post haec verba hii aut illi addere vel demere ad
haec aliquid voluerint
facient ex proposito suo
et quaecumque addiderint vel dempserint rata erunt
31 sed et de malis quae Demetrius rex fecit in eos
scripsimus ei dicentes
quare gravasti iugum tuum super amicos nostros et socios Iudaeos
32 si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis iudicium
et pugnabimus tecum mari terraque