1 omnino auditur inter vos fornicatio
et talis fornicatio qualis nec inter gentes
ita ut uxorem patris aliquis habeat
2 et vos inflati estis et non magis luctum habuistis
ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit
3 ego quidem absens corpore praesens autem spiritu
iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est
4 in nomine Domini nostri Iesu Christi
congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu
5 tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis
ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu
6 non bona gloriatio vestra
nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit
7 expurgate vetus fermentum
ut sitis nova consparsio sicut estis azymi
etenim pascha nostrum immolatus est Christus
8 itaque epulemur non in fermento veteri
neque in fermento malitiae et nequitiae
sed in azymis sinceritatis et veritatis
9 scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis
10 non utique fornicariis huius mundi
aut avaris aut rapacibus
aut idolis servientibus
alioquin debueratis de hoc mundo exisse
11 nunc autem scripsi vobis non commisceri
si is qui frater nominatur est fornicator
aut avarus aut idolis serviens
aut maledicus aut ebriosus aut rapax
cum eiusmodi nec cibum sumere
12 quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare
nonne de his qui intus sunt vos iudicatis
13 nam eos qui foris sunt Deus iudicabit
auferte malum ex vobis ipsis