1 porro filiis Aaron hae partitiones erunt
filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
2 mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis
sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar
3 et divisit eos David
id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar
secundum vices suas et ministerium
4 inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris
quam filii Ithamar
divisit autem eis hoc est filiis Eleazar
principes per familias sedecim
et filiis Ithamar per familias et domos suas octo
5 porro divisit utrasque inter se familias sortibus
erant enim principes sanctuarii et principes Dei
tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar
6 descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites
coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar
principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum
unam domum quae ceteris praeerat Eleazar
et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar
7 exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae
8 tertia Arim quarta Seorim
9 quinta Melchia sexta Maiman
10 septima Accos octava Abia
11 nona Hiesu decima Sechenia
12 undecima Eliasib duodecima Iacim
13 tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal
14 quintadecima Belga
sextadecima Emmer
15 septimadecima Ezir
octavadecima Hapses
16 nonadecima Phetheia vicesima Iezecel
17 vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul
18 vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau
19 hae vices eorum secundum ministeria sua
ut ingrediantur domum Domini
et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum
sicut praecepit Dominus Deus Israhel
20 porro filiorum Levi qui reliqui fuerant
de filiis Amram erat Subahel
et filiis Subahel Iedeia
21 de filiis quoque Roobiae princeps Iesias
22 Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath
23 filiusque eius Ieriahu Amarias secundus
Iazihel tertius Iecmaam quartus
24 filius Ozihel Micha filius Micha Samir
25 frater Micha Iesia
filiusque Iesiae Zaccharias
26 filii Merari Mooli et Musi
filius Ioziau Benno
27 filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri
28 porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos
29 filius vero Cis Ierahemel
30 filii Musi Mooli Eder et Ierimoth
isti filii Levi secundum domos familiarum suarum
31 miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron
coram David rege et Sadoc et Ahimelech
et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum
tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat