1 Καὶ ἐγένετο ἐν τῷ τετάρτῳ ἔτει ἐπὶ Δαρείου τοῦ βασιλέως ἐγένετο λόγος κυρίου πρὸς Ζαχαριαν τετράδι τοῦ μηνὸς τοῦ ἐνάτου, ὅς ἐστιν Χασελευ, 2 καὶ ἐξαπέστειλεν εἰς Βαιθηλ Σαρασαρ καὶ Αρβεσεερ ὁ βασιλεὺς καὶ οἱ ἄνδρες αὐτοῦ τοῦ ἐξιλάσασθαι τὸν κύριον 3 λέγων πρὸς τοὺς ἱερεῖς τοὺς ἐν τῷ οἴκῳ κυρίου παντοκράτορος καὶ πρὸς τοὺς προφήτας λέγων Εἰσελήλυθεν ὧδε ἐν τῷ μηνὶ τῷ πέμπτῳ τὸ ἁγίασμα, καθότι ἐποίησα ἤδη ἱκανὰ ἔτη. 4 καὶ ἐγένετο λόγος κυρίου τῶν δυνάμεων πρός με λέγων 5 Εἰπὸν πρὸς ἅπαντα τὸν λαὸν τῆς γῆς καὶ πρὸς τοὺς ἱερεῖς λέγων Ἐὰν νηστεύσητε ἢ κόψησθε ἐν ταῖς πέμπταις ἢ ἐν ταῖς ἑβδόμαις, καὶ ἰδοὺ ἑβδομήκοντα ἔτη μὴ νηστείαν νενηστεύκατέ μοι; 6 καὶ ἐὰν φάγητε ἢ πίητε, οὐχ ὑμεῖς ἔσθετε καὶ ὑμεῖς πίνετε; 7 οὐχ οὗτοι οἱ λόγοι εἰσίν, οὓς ἐλάλησεν κύριος ἐν χερσὶν τῶν προφητῶν τῶν ἔμπροσθεν, ὅτε ἦν Ιερουσαλημ κατοικουμένη καὶ εὐθηνοῦσα καὶ αἱ πόλεις αὐτῆς κυκλόθεν καὶ ἡ ὀρεινὴ καὶ ἡ πεδινὴ κατῳκεῖτο; 8 καὶ ἐγένετο λόγος κυρίου πρὸς Ζαχαριαν λέγων 9 Τάδε λέγει κύριος παντοκράτωρ Κρίμα δίκαιον κρίνατε καὶ ἔλεος καὶ οἰκτιρμὸν ποιεῖτε ἕκαστος πρὸς τὸν ἀδελφὸν αὐτοῦ 10 καὶ χήραν καὶ ὀρφανὸν καὶ προσήλυτον καὶ πένητα μὴ καταδυναστεύετε, καὶ κακίαν ἕκαστος τοῦ ἀδελφοῦ αὐτοῦ μὴ μνησικακείτω ἐν ταῖς καρδίαις ὑμῶν. 11 καὶ ἠπείθησαν τοῦ προσέχειν καὶ ἔδωκαν νῶτον παραφρονοῦντα καὶ τὰ ὦτα αὐτῶν ἐβάρυναν τοῦ μὴ εἰσακούειν 12 καὶ τὴν καρδίαν αὐτῶν ἔταξαν ἀπειθῆ τοῦ μὴ εἰσακούειν τοῦ νόμου μου καὶ τοὺς λόγους, οὓς ἐξαπέστειλεν κύριος παντοκράτωρ ἐν πνεύματι αὐτοῦ ἐν χερσὶν τῶν προφητῶν τῶν ἔμπροσθεν· καὶ ἐγένετο ὀργὴ μεγάλη παρὰ κυρίου παντοκράτορος. 13 καὶ ἔσται ὃν τρόπον εἶπεν καὶ οὐκ εἰσήκουσαν αὐτοῦ, οὕτως κεκράξονται καὶ οὐ μὴ εἰσακούσω, λέγει κύριος παντοκράτωρ. 14 καὶ ἐκβαλῶ αὐτοὺς εἰς πάντα τὰ ἔθνη, ἃ οὐκ ἔγνωσαν, καὶ ἡ γῆ ἀφανισθήσεται κατόπισθεν αὐτῶν ἐκ διοδεύοντος καὶ ἐξ ἀναστρέφοντος· καὶ ἔταξαν γῆν ἐκλεκτὴν εἰς ἀφανισμόν.
1 et factum est in anno quarto Darii regis
factum est verbum Domini ad Zacchariam
in quarta mensis noni qui est casleu
2 et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech
et viri qui erant cum eo
ad deprecandam faciem Domini
3 ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes
numquid flendum mihi est in mense quinto
vel sanctificare me debeo sicuti feci iam multis
annis
4 et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens
5 loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens
cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo
per hos septuaginta annos
numquid ieiunium ieiunastis mihi
6 et cum comedistis
et cum bibistis
numquid non vobis comedistis
et vobismet ipsis bibistis
7 numquid non sunt verba quae locutus est Dominus
in manu prophetarum priorum
cum adhuc Hierusalem habitaretur
et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu eius
et ad austrum et in campestribus habitaretur
8 et factum est verbum Domini ad Zacchariam dicens
9 haec ait Dominus exercituum dicens
iudicium verum iudicate
et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo
10 et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari
et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo
11 et noluerunt adtendere
et verterunt scapulam recedentem
et aures suas adgravaverunt ne audirent
12 et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem
et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo
per manum prophetarum priorum
et facta est indignatio magna a Domino exercituum
13 et factum est sicut locutus est et non audierunt
sic clamabunt et non exaudiam dicit Dominus exercituum
14 et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt
et terra desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens
et posuerunt terram desiderabilem in desertum