1 Ἐν τῷ ὀγδόῳ μηνὶ ἔτους δευτέρου ἐπὶ Δαρείου ἐγένετο λόγος κυρίου πρὸς Ζαχαριαν τὸν τοῦ Βαραχιου υἱὸν Αδδω τὸν προφήτην λέγων 2 Ὠργίσθη κύριος ἐπὶ τοὺς πατέρας ὑμῶν ὀργὴν μεγάλην. 3 καὶ ἐρεῖς πρὸς αὐτούς Τάδε λέγει κύριος παντοκράτωρ Ἐπιστρέψατε πρός με, καὶ ἐπιστραφήσομαι πρὸς ὑμᾶς, λέγει κύριος. 4 καὶ μὴ γίνεσθε καθὼς οἱ πατέρες ὑμῶν, οἷς ἐνεκάλεσαν αὐτοῖς οἱ προφῆται οἱ ἔμπροσθεν λέγοντες Τάδε λέγει κύριος παντοκράτωρ Ἀποστρέψατε ἀπὸ τῶν ὁδῶν ὑμῶν τῶν πονηρῶν καὶ ἀπὸ τῶν ἐπιτηδευμάτων ὑμῶν τῶν πονηρῶν, καὶ οὐ προσέσχον τοῦ εἰσακοῦσαί μου, λέγει κύριος. 5 οἱ πατέρες ὑμῶν ποῦ εἰσιν; καὶ οἱ προφῆται μὴ τὸν αἰῶνα ζήσονται; 6 πλὴν τοὺς λόγους μου καὶ τὰ νόμιμά μου δέχεσθε, ὅσα ἐγὼ ἐντέλλομαι ἐν πνεύματί μου τοῖς δούλοις μου τοῖς προφήταις, οἳ κατελάβοσαν τοὺς πατέρας ὑμῶν. καὶ ἀπεκρίθησαν καὶ εἶπαν Καθὼς παρατέτακται κύριος παντοκράτωρ τοῦ ποιῆσαι κατὰ τὰς ὁδοὺς ὑμῶν καὶ κατὰ τὰ ἐπιτηδεύματα ὑμῶν, οὕτως ἐποίησεν ὑμῖν.
7 Τῇ τετράδι καὶ εἰκάδι τῷ ἑνδεκάτῳ μηνί — οὗτός ἐστιν ὁ μὴν Σαβατ — ἐν τῷ δευτέρῳ ἔτει ἐπὶ Δαρείου ἐγένετο λόγος κυρίου πρὸς Ζαχαριαν τὸν τοῦ Βαραχιου υἱὸν Αδδω τὸν προφήτην λέγων 8 Ἑώρακα τὴν νύκτα καὶ ἰδοὺ ἀνὴρ ἐπιβεβηκὼς ἐπὶ ἵππον πυρρόν, καὶ οὗτος εἱστήκει ἀνὰ μέσον τῶν δύο ὀρέων τῶν κατασκίων, καὶ ὀπίσω αὐτοῦ ἵπποι πυρροὶ καὶ ψαροὶ καὶ ποικίλοι καὶ λευκοί. 9 καὶ εἶπα Τί οὗτοι, κύριε; καὶ εἶπεν πρός με ὁ ἄγγελος ὁ λαλῶν ἐν ἐμοί Ἐγὼ δείξω σοι τί ἐστιν ταῦτα. 10 καὶ ἀπεκρίθη ὁ ἀνὴρ ὁ ἐφεστηκὼς ἀνὰ μέσον τῶν ὀρέων καὶ εἶπεν πρός με Οὗτοί εἰσιν οὓς ἐξαπέσταλκεν κύριος τοῦ περιοδεῦσαι τὴν γῆν. 11 καὶ ἀπεκρίθησαν τῷ ἀγγέλῳ κυρίου τῷ ἐφεστῶτι ἀνὰ μέσον τῶν ὀρέων καὶ εἶπον Περιωδεύκαμεν πᾶσαν τὴν γῆν, καὶ ἰδοὺ πᾶσα ἡ γῆ κατοικεῖται καὶ ἡσυχάζει. 12 καὶ ἀπεκρίθη ὁ ἄγγελος κυρίου καὶ εἶπεν Κύριε παντοκράτωρ, ἕως τίνος οὐ μὴ ἐλεήσῃς τὴν Ιερουσαλημ καὶ τὰς πόλεις Ιουδα, ἃς ὑπερεῖδες τοῦτο ἑβδομηκοστὸν ἔτος; 13 καὶ ἀπεκρίθη κύριος παντοκράτωρ τῷ ἀγγέλῳ τῷ λαλοῦντι ἐν ἐμοὶ ῥήματα καλὰ καὶ λόγους παρακλητικούς. 14 καὶ εἶπεν πρός με ὁ ἄγγελος ὁ λαλῶν ἐν ἐμοί Ἀνάκραγε λέγων Τάδε λέγει κύριος παντοκράτωρ Ἐζήλωκα τὴν Ιερουσαλημ καὶ τὴν Σιων ζῆλον μέγαν 15 καὶ ὀργὴν μεγάλην ἐγὼ ὀργίζομαι ἐπὶ τὰ ἔθνη τὰ συνεπιτιθέμενα ἀνθ᾽ ὧν ἐγὼ μὲν ὠργίσθην ὀλίγα, αὐτοὶ δὲ συνεπέθεντο εἰς κακά. 16 διὰ τοῦτο τάδε λέγει κύριος Ἐπιστρέψω ἐπὶ Ιερουσαλημ ἐν οἰκτιρμῷ, καὶ ὁ οἶκός μου ἀνοικοδομηθήσεται ἐν αὐτῇ, λέγει κύριος παντοκράτωρ, καὶ μέτρον ἐκταθήσεται ἐπὶ Ιερουσαλημ ἔτι. 17 καὶ εἶπεν πρός με ὁ ἄγγελος ὁ λαλῶν ἐν ἐμοί Ἀνάκραγε λέγων Τάδε λέγει κύριος παντοκράτωρ Ἔτι διαχυθήσονται πόλεις ἐν ἀγαθοῖς, καὶ ἐλεήσει κύριος ἔτι τὴν Σιων καὶ αἱρετιεῖ ἔτι τὴν Ιερουσαλημ.
1 In mense octavo in anno secundo Darii
factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium
Addo prophetam dicens
2 iratus est Dominus super patres vestros iracundia
3 et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum
convertimini ad me ait Dominus exercituum
et convertar ad vos dicit Dominus exercituum
4 ne sitis sicut patres vestri
ad quos clamabant prophetae priores dicentes
haec dicit Dominus exercituum convertimini de viis vestris malis
et cogitationibus vestris pessimis
et non audierunt neque adtenderunt ad me dicit Dominus
5 patres vestri ubi sunt et prophetae
numquid in sempiternum vivent
6 verumtamen verba mea et legitima mea
quae mandavi servis meis prophetis
numquid non conprehenderunt patres vestros
et conversi sunt et dixerunt
sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis
secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis
7 in die vicesima et quarta undecimo mense
sabath
in anno secundo Darii
factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicens
8 vidi per noctem et ecce vir ascendens super equum rufum
et ipse stabat inter myrteta quae erant in profundo
et post eum equi rufi varii et albi
9 et dixi quid sunt isti domine mi
et dixit ad me angelus qui loquebatur in me
ego ostendam tibi quid sint haec
10 et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit
isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram
11 et responderunt angelo Domini qui stabat inter myrteta et dixerunt
perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur et quiescit
12 et respondit angelus Domini et dixit
Domine exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem
et urbium Iuda quibus iratus es
iste septuagesimus annus est
13 et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona verba
consolatoria
14 et dixit ad me angelus qui loquebatur in me
clama dicens haec dicit Dominus exercituum
zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno
15 et ira magna ego irascor super gentes opulentas
quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum
16 propterea haec dicit Dominus
revertar ad Hierusalem in misericordiis
domus mea aedificabitur in ea ait Dominus exercituum
et perpendiculum extendetur super Hierusalem
17 adhuc clama dicens haec dicit Dominus exercituum
adhuc affluent civitates meae bonis
et consolabitur Dominus adhuc Sion
et eliget adhuc Hierusalem
18 et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor cornua
19 et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec
et dixit ad me
haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam et Israhel et Hierusalem
20 et ostendit mihi Dominus quattuor fabros
21 et dixi quid isti veniunt facere
qui ait dicens haec sunt cornua
quae ventilaverunt Iudam per singulos viros
et nemo eorum levavit caput suum
et venerunt isti deterrere ea
ut deiciant cornua gentium quae levaverunt cornu super terram Iuda
ut dispergerent eam