1 Πλοῦν τις πάλιν στελλόμενος καὶ ἄγρια μέλλων διοδεύειν κύματα
τοῦ φέροντος αὐτὸν πλοίου σαθρότερον ξύλον ἐπιβοᾶται.
2 ἐκεῖνο μὲν γὰρ ὄρεξις πορισμῶν ἐπενόησεν,
τεχνῖτις δὲ σοφία κατεσκεύασεν·
3 ἡ δὲ σή, πάτερ, διακυβερνᾷ πρόνοια,
ὅτι ἔδωκας καὶ ἐν θαλάσσῃ ὁδὸν
καὶ ἐν κύμασι τρίβον ἀσφαλῆ
4 δεικνὺς ὅτι δύνασαι ἐκ παντὸς σῴζειν,
ἵνα κἂν ἄνευ τέχνης τις ἐπιβῇ.
5 θέλεις δὲ μὴ ἀργὰ εἶναι τὰ τῆς σοφίας σου ἔργα·
διὰ τοῦτο καὶ ἐλαχίστῳ ξύλῳ πιστεύουσιν ἄνθρωποι ψυχὰς
καὶ διελθόντες κλύδωνα σχεδίᾳ διεσώθησαν.
6 καὶ ἀρχῆς γὰρ ἀπολλυμένων ὑπερηφάνων γιγάντων
ἡ ἐλπὶς τοῦ κόσμου ἐπὶ σχεδίας καταφυγοῦσα
ἀπέλιπεν αἰῶνι σπέρμα γενέσεως τῇ σῇ κυβερνηθεῖσα χειρί.
7 εὐλόγηται γὰρ ξύλον, δι᾽ οὗ γίνεται δικαιοσύνη·
8 τὸ χειροποίητον δέ, ἐπικατάρατον αὐτὸ καὶ ὁ ποιήσας αὐτό,
ὅτι ὁ μὲν ἠργάζετο, τὸ δὲ φθαρτὸν θεὸς ὠνομάσθη.
9 ἐν ἴσῳ γὰρ μισητὰ θεῷ καὶ ὁ ἀσεβῶν καὶ ἡ ἀσέβεια αὐτοῦ·
10 καὶ γὰρ τὸ πραχθὲν σὺν τῷ δράσαντι κολασθήσεται.
11 διὰ τοῦτο καὶ ἐν εἰδώλοις ἐθνῶν ἐπισκοπὴ ἔσται,
ὅτι ἐν κτίσματι θεοῦ εἰς βδέλυγμα ἐγενήθησαν
καὶ εἰς σκάνδαλα ψυχαῖς ἀνθρώπων
καὶ εἰς παγίδα ποσὶν ἀφρόνων.
12 Ἀρχὴ γὰρ πορνείας ἐπίνοια εἰδώλων,
εὕρεσις δὲ αὐτῶν φθορὰ ζωῆς.
13 οὔτε γὰρ ἦν ἀπ᾽ ἀρχῆς οὔτε εἰς τὸν αἰῶνα ἔσται·
14 κενοδοξίᾳ γὰρ ἀνθρώπων εἰσῆλθεν εἰς τὸν κόσμον,
καὶ διὰ τοῦτο σύντομον αὐτῶν τὸ τέλος ἐπενοήθη.
15 ἀώρῳ γὰρ πένθει τρυχόμενος πατὴρ
τοῦ ταχέως ἀφαιρεθέντος τέκνου εἰκόνα ποιήσας
τόν ποτε νεκρὸν ἄνθρωπον νῦν ὡς θεὸν ἐτίμησεν
καὶ παρέδωκεν τοῖς ὑποχειρίοις μυστήρια καὶ τελετάς·
16 εἶτα ἐν χρόνῳ κρατυνθὲν τὸ ἀσεβὲς ἔθος ὡς νόμος ἐφυλάχθη.
17 καὶ τυράννων ἐπιταγαῖς ἐθρησκεύετο τὰ γλυπτά,
οὓς ἐν ὄψει μὴ δυνάμενοι τιμᾶν ἄνθρωποι διὰ τὸ μακρὰν οἰκεῖν
τὴν πόρρωθεν ὄψιν ἀνατυπωσάμενοι
ἐμφανῆ εἰκόνα τοῦ τιμωμένου βασιλέως ἐποίησαν,
ἵνα ὡς παρόντα τὸν ἀπόντα κολακεύωσιν διὰ τῆς σπουδῆς.
18 εἰς ἐπίτασιν δὲ θρησκείας καὶ τοὺς ἀγνοοῦντας
ἡ τοῦ τεχνίτου προετρέψατο φιλοτιμία·
19 ὁ μὲν γὰρ τάχα κρατοῦντι βουλόμενος ἀρέσαι
ἐξεβιάσατο τῇ τέχνῃ τὴν ὁμοιότητα ἐπὶ τὸ κάλλιον·
20 τὸ δὲ πλῆθος ἐφελκόμενον διὰ τὸ εὔχαρι τῆς ἐργασίας
τὸν πρὸ ὀλίγου τιμηθέντα ἄνθρωπον νῦν σέβασμα ἐλογίσαντο.
21 καὶ τοῦτο ἐγένετο τῷ βίῳ εἰς ἔνεδρον,
ὅτι ἢ συμφορᾷ ἢ τυραννίδι δουλεύσαντες ἄνθρωποι
τὸ ἀκοινώνητον ὄνομα λίθοις καὶ ξύλοις περιέθεσαν.
22 Εἶτ᾽ οὐκ ἤρκεσεν τὸ πλανᾶσθαι περὶ τὴν τοῦ θεοῦ γνῶσιν,
ἀλλὰ καὶ ἐν μεγάλῳ ζῶντες ἀγνοίας πολέμῳ
τὰ τοσαῦτα κακὰ εἰρήνην προσαγορεύουσιν.
23 ἢ γὰρ τεκνοφόνους τελετὰς ἢ κρύφια μυστήρια
ἢ ἐμμανεῖς ἐξάλλων θεσμῶν κώμους ἄγοντες
24 οὔτε βίους οὔτε γάμους καθαροὺς ἔτι φυλάσσουσιν,
ἕτερος δ᾽ ἕτερον ἢ λοχῶν ἀναιρεῖ ἢ νοθεύων ὀδυνᾷ.
25 πάντα δ᾽ ἐπιμὶξ ἔχει αἷμα καὶ φόνος, κλοπὴ καὶ δόλος,
φθορά, ἀπιστία, τάραχος, ἐπιορκία,
26 θόρυβος ἀγαθῶν, χάριτος ἀμνηστία,
ψυχῶν μιασμός, γενέσεως ἐναλλαγή,
γάμων ἀταξία, μοιχεία καὶ ἀσέλγεια.
27 ἡ γὰρ τῶν ἀνωνύμων εἰδώλων θρησκεία
παντὸς ἀρχὴ κακοῦ καὶ αἰτία καὶ πέρας ἐστίν·
28 ἢ γὰρ εὐφραινόμενοι μεμήνασιν ἢ προφητεύουσιν ψευδῆ
ἢ ζῶσιν ἀδίκως ἢ ἐπιορκοῦσιν ταχέως·
29 ἀψύχοις γὰρ πεποιθότες εἰδώλοις
κακῶς ὀμόσαντες ἀδικηθῆναι οὐ προσδέχονται.
30 ἀμφότερα δὲ αὐτοὺς μετελεύσεται τὰ δίκαια,
ὅτι κακῶς ἐφρόνησαν περὶ θεοῦ προσέχοντες εἰδώλοις
καὶ ἀδίκως ὤμοσαν ἐν δόλῳ καταφρονήσαντες ὁσιότητος·
31 οὐ γὰρ ἡ τῶν ὀμνυμένων δύναμις,
ἀλλ᾽ ἡ τῶν ἁμαρτανόντων δίκη
ἐπεξέρχεται ἀεὶ τὴν τῶν ἀδίκων παράβασιν.
1 iterum alius navigare cogitans
et per feros fluctus incipiens
iter facere
ligno portante se fragilius lignum invocat
2 illud enim cupiditas adquirendi excogitavit
et artifex sapientia fabricavit sua
3 tua autem pater gubernat providentia
quoniam dedisti et in mari viam
et inter fluctus semitam firmissimam
4 ostendens quoniam potes ex omnibus sanare
etiam si sine rate aliquis adeat
5 sed ut non esset vacua sapientiae
tuae opera
propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas
et transeuntes mare per ratem liberati sunt
6 sed ab initio cum perirent superbi
gigantes
spes orbis terrarum ad ratem confugiens
remisit saeculo semen nativitatis
quae manu tua erat gubernata
7 benedictum est enim lignum per quod fit iustitia
8 per manus autem quod fit
maledictum et ipsum et qui fecit
illud
quia ille quidem operatus est
illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est
9 similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius
10 etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur
11 propter hoc et idolis nationum non erit respectus
quoniam creaturae Dei in odium factae sunt
et in temptationem animis hominum
et in muscipulum pedibus insipientium
12 initium enim fornicationis est exquisitio idolorum
et adinventio illorum corruptio vitae est
13 neque erant ab initio neque erunt in perpetuum
14 supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum
et ideo brevis illorum finis inventus est
15 acerbo enim luctu dolens pater
cito sibi filii rapti faciens imaginem
illum qui tunc homo mortuus fuerat
nunc tamquam deum colere coepit
et constituit inter servos suos sacra et sacrificia
16 deinde interveniente tempore
convalescente iniqua consuetudine
hic error tamquam lex custodita est
et tyrannorum imperio colebantur figmenta
17 hos quos in palam honorare non
poterant homines
propter quod longe essent
e longinquo figura illorum adlata
evidentem imaginem regis quem honorare
volebant fecerunt
ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine
18 provexit autem ad horum culturam
et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia
19 ille enim volens placere illi qui se adsumpsit
elaboravit arte sua ut similitudinem in
melius figuraret
20 multitudo autem adducta per speciem
operis
eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat
nunc deum existimaverunt
21 et haec fuit vitae humanae deceptio
quoniam aut adfectui aut regibus
deservientes homines
incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt
22 et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam
sed et in magno viventes inscientiae bello
tot et tam magna mala pacem appellant
23 aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes
aut insaniae plenas vigilias habentes
24 neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt
sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat
25 et omnia commixta sunt
sanguis homicidium furtum et fictio
corruptio infidelitas turbatio et periurium
tumultus bonorum
26 Domini inmemoratio
animarum inquinatio nativitatis inmutatio
nuptiarum inconstantia
moechiae et inpudicitia
27 infandorum enim idolorum cultura
omnis mali causa est et initium et finis
28 aut enim dum laetantur insaniunt
aut vaticinantur falsa
aut vivunt iniuste aut periurant cito
29 dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima
male iurantes renoceri se non
sperant
30 utraque ergo illis evenient digne
quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis
et iniuste iuraverunt in dolo
contemnentes iustitiam
31 non enim iurantium est virtus
sed peccantium poena perambulat semper in iniustorum
praevaricationem