1 Μὴ ποίει κακά, καὶ οὐ μή σε καταλάβῃ κακόν·
2 ἀπόστηθι ἀπὸ ἀδίκου, καὶ ἐκκλινεῖ ἀπὸ σοῦ.
3 υἱέ, μὴ σπεῖρε ἐπ᾽ αὔλακας ἀδικίας,
καὶ οὐ μὴ θερίσῃς αὐτὰ ἑπταπλασίως.
4 μὴ ζήτει παρὰ κυρίου ἡγεμονίαν
μηδὲ παρὰ βασιλέως καθέδραν δόξης.
5 μὴ δικαιοῦ ἔναντι κυρίου
καὶ παρὰ βασιλεῖ μὴ σοφίζου.
6 μὴ ζήτει γενέσθαι κριτής,
μὴ οὐκ ἰσχύσεις ἐξᾶραι ἀδικίας,
μήποτε εὐλαβηθῇς ἀπὸ προσώπου δυνάστου
καὶ θήσεις σκάνδαλον ἐν εὐθύτητί σου.
7 μὴ ἁμάρτανε εἰς πλῆθος πόλεως
καὶ μὴ καταβάλῃς σεαυτὸν ἐν ὄχλῳ.
8 μὴ καταδεσμεύσῃς δὶς ἁμαρτίαν·
ἐν γὰρ τῇ μιᾷ οὐκ ἀθῷος ἔσῃ.
9 μὴ εἴπῃς Τῷ πλήθει τῶν δώρων μου ἐπόψεται
καὶ ἐν τῷ προσενέγκαι με θεῷ ὑψίστῳ προσδέξεται.
10 μὴ ὀλιγοψυχήσῃς ἐν τῇ προσευχῇ σου
καὶ ἐλεημοσύνην ποιῆσαι μὴ παρίδῃς.
11 μὴ καταγέλα ἄνθρωπον ὄντα ἐν πικρίᾳ ψυχῆς αὐτοῦ·
ἔστιν γὰρ ὁ ταπεινῶν καὶ ἀνυψῶν.
12 μὴ ἀροτρία ψεῦδος ἐπ᾽ ἀδελφῷ σου
μηδὲ φίλῳ τὸ ὅμοιον ποίει.
13 μὴ θέλε ψεύδεσθαι πᾶν ψεῦδος·
ὁ γὰρ ἐνδελεχισμὸς αὐτοῦ οὐκ εἰς ἀγαθόν.
14 μὴ ἀδολέσχει ἐν πλήθει πρεσβυτέρων
καὶ μὴ δευτερώσῃς λόγον ἐν προσευχῇ σου.
15 μὴ μισήσῃς ἐπίπονον ἐργασίαν
καὶ γεωργίαν ὑπὸ ὑψίστου ἐκτισμένην.
16 μὴ προσλογίζου σεαυτὸν ἐν πλήθει ἁμαρτωλῶν·
μνήσθητι ὅτι ὀργὴ οὐ χρονιεῖ.
17 ταπείνωσον σφόδρα τὴν ψυχήν σου,
ὅτι ἐκδίκησις ἀσεβοῦς πῦρ καὶ σκώληξ.
18 Μὴ ἀλλάξῃς φίλον ἕνεκεν διαφόρου
μηδὲ ἀδελφὸν γνήσιον ἐν χρυσίῳ Σουφιρ.
19 μὴ ἀστόχει γυναικὸς σοφῆς καὶ ἀγαθῆς·
ἡ γὰρ χάρις αὐτῆς ὑπὲρ τὸ χρυσίον.
20 μὴ κακώσῃς οἰκέτην ἐργαζόμενον ἐν ἀληθείᾳ
μηδὲ μίσθιον διδόντα τὴν ψυχὴν αὐτοῦ·
21 οἰκέτην συνετὸν ἀγαπάτω σου ἡ ψυχή,
μὴ στερήσῃς αὐτὸν ἐλευθερίας.
22 κτήνη σοί ἐστιν; ἐπισκέπτου αὐτά·
καὶ εἰ ἔστιν σοι χρήσιμα, ἐμμενέτω σοι.
23 τέκνα σοί ἐστιν; παίδευσον αὐτὰ
καὶ κάμψον ἐκ νεότητος τὸν τράχηλον αὐτῶν.
24 θυγατέρες σοί εἰσιν; πρόσεχε τῷ σώματι αὐτῶν
καὶ μὴ ἱλαρώσῃς πρὸς αὐτὰς τὸ πρόσωπόν σου.
25 ἔκδου θυγατέρα, καὶ ἔσῃ τετελεκὼς ἔργον μέγα,
καὶ ἀνδρὶ συνετῷ δώρησαι αὐτήν.
26 γυνή σοί ἐστιν κατὰ ψυχήν; μὴ ἐκβάλῃς αὐτήν·
καὶ μισουμένῃ μὴ ἐμπιστεύσῃς σεαυτόν.
27 Ἐν ὅλῃ καρδίᾳ σου δόξασον τὸν πατέρα σου
καὶ μητρὸς ὠδῖνας μὴ ἐπιλάθῃ·
28 μνήσθητι ὅτι δι᾽ αὐτῶν ἐγεννήθης,
καὶ τί ἀνταποδώσεις αὐτοῖς καθὼς αὐτοὶ σοί;
29 ἐν ὅλῃ ψυχῇ σου εὐλαβοῦ τὸν κύριον
καὶ τοὺς ἱερεῖς αὐτοῦ θαύμαζε.
30 ἐν ὅλῃ δυνάμει ἀγάπησον τὸν ποιήσαντά σε
καὶ τοὺς λειτουργοὺς αὐτοῦ μὴ ἐγκαταλίπῃς.
31 φοβοῦ τὸν κύριον καὶ δόξασον ἱερέα
καὶ δὸς τὴν μερίδα αὐτῷ, καθὼς ἐντέταλταί σοι,
ἀπαρχὴν καὶ περὶ πλημμελείας καὶ δόσιν βραχιόνων
καὶ θυσίαν ἁγιασμοῦ καὶ ἀπαρχὴν ἁγίων.
32 Καὶ πτωχῷ ἔκτεινον τὴν χεῖρά σου,
ἵνα τελειωθῇ ἡ εὐλογία σου.
33 χάρις δόματος ἔναντι παντὸς ζῶντος,
καὶ ἐπὶ νεκρῷ μὴ ἀποκωλύσῃς χάριν.
34 μὴ ὑστέρει ἀπὸ κλαιόντων
καὶ μετὰ πενθούντων πένθησον.
35 μὴ ὄκνει ἐπισκέπτεσθαι ἄρρωστον ἄνθρωπον·
ἐκ γὰρ τῶν τοιούτων ἀγαπηθήσῃ.
36 ἐν πᾶσι τοῖς λόγοις σου μιμνῄσκου τὰ ἔσχατά σου,
καὶ εἰς τὸν αἰῶνα οὐχ ἁμαρτήσεις.
1 noli facere mala et non te adprehendent
2 discede ab iniquo et deficient mala abs te
3 non semines mala in sulcis iniuriae
et non metes ea in septuplum
4 noli quaerere ab homine ducatum
neque a rege cathedram honoris
5 non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est
et penes regem noli velle videri sapiens
6 noli quaerere fieri iudex
nisi si valeas virtute inrumpere
iniquitates
ne forte extimescas faciem potentis
et ponas scandalum in agilitate tua
7 non pecces in multitudinem civitatis
nec te inmittas in populum
8 neque alliges duplicia peccata nec enim in uno eris inmunis
9 noli esse pusillanimis in anima tua
10 exorare et facere elemosynam non despicias
11 ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus
et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea
12 non inrideas hominem in amaritudine animae
est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus
13 noli amare mendacium adversus fratrem tuum
neque amico similiter facias
14 noli velle mentiri omne mendacium
adsiduitas enim illius non bona
15 noli verbosus esse in multitudine presbyterorum
et non iteres verbum in tua oratione
16 non oderis laboriosa opera
et rusticationem ab Altissimo creatam
17 non te reputes in multitudine indisciplinatorum
18 memento irae quoniam non tardabit
19 humilia valde spiritum tuum
quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes
20 noli praevaricari in amicum pecunia
differenti
neque fratrem carissimum auro spreveris
21 noli discedere a muliere sensata et bona
quam sortitus es in timore Dei
gratia enim verecundiae illius super aurum
22 non laedas servum operantem in veritate
neque mercennarium dantem animam suam
23 servus sensatus dilectus quasi anima tua
non defraudes illum libertate
neque inopem derelinquas illum
24 pecora tibi sunt adtende illis
et si sunt utilia perseverent apud te
25 filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum
26 filiae tibi sunt serva corpus illarum
et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas
27 trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam
28 mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam
et odibili non credas te in toto corde
29 honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris
30 memento quoniam nisi per illos non fuisses
et retribue illis quomodo et illi tibi
31 in tota anima tua time Deum
et sacerdotes illius sanctifica
32 in omni virtute dilige eum qui te fecit
et ministros eius non derelinquas
33 honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes
et propurga te cum brachiis
34 da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et
purgationis
et de neglegentia purga te cum paucis
35 datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offers initia sanctorum
36 et pauperi porrige manum tuam
ut perficiatur propitiatio et benedictio tua
37 gratia datus in conspectu omnis viventis
et mortuo non prohibeas gratiam
38 non desis plorantibus in conrogatione
et cum lugentibus ambula
39 non te pigeat visitare infirmum
ex his enim in dilectione firmaberis
40 in omnibus operibus tuis memorare novissima tua
et in aeternum non peccabis