1 Μνημόσυνον Ιωσιου εἰς σύνθεσιν θυμιάματος
ἐσκευασμένον ἔργῳ μυρεψοῦ·
ἐν παντὶ στόματι ὡς μέλι γλυκανθήσεται
καὶ ὡς μουσικὰ ἐν συμποσίῳ οἴνου.
2 αὐτὸς κατευθύνθη ἐν ἐπιστροφῇ λαοῦ
καὶ ἐξῆρεν βδελύγματα ἀνομίας·
3 κατεύθυνεν πρὸς κύριον τὴν καρδίαν αὐτοῦ,
ἐν ἡμέραις ἀνόμων κατίσχυσεν τὴν εὐσέβειαν.
4 Πάρεξ Δαυιδ καὶ Εζεκιου καὶ Ιωσιου
πάντες πλημμέλειαν ἐπλημμέλησαν·
κατέλιπον γὰρ τὸν νόμον τοῦ ὑψίστου,
οἱ βασιλεῖς Ιουδα ἐξέλιπον·
5 ἔδωκαν γὰρ τὸ κέρας αὐτῶν ἑτέροις
καὶ τὴν δόξαν αὐτῶν ἔθνει ἀλλοτρίῳ.
6 ἐνεπύρισαν ἐκλεκτὴν πόλιν ἁγιάσματος
καὶ ἠρήμωσαν τὰς ὁδοὺς αὐτῆς
7 ἐν χειρὶ Ιερεμιου· ἐκάκωσαν γὰρ αὐτόν,
καὶ αὐτὸς ἐν μήτρᾳ ἡγιάσθη προφήτης
ἐκριζοῦν καὶ κακοῦν καὶ ἀπολλύειν,
ὡσαύτως οἰκοδομεῖν καὶ καταφυτεύειν.
8 Ιεζεκιηλ ὃς εἶδεν ὅρασιν δόξης,
ἣν ὑπέδειξεν αὐτῷ ἐπὶ ἅρματος χερουβιν·
9 καὶ γὰρ ἐμνήσθη τῶν ἐχθρῶν ἐν ὄμβρῳ
καὶ ἀγαθῶσαι τοὺς εὐθύνοντας ὁδούς.
10 καὶ τῶν δώδεκα προφητῶν τὰ ὀστᾶ
ἀναθάλοι ἐκ τοῦ τόπου αὐτῶν·
παρεκάλεσαν γὰρ τὸν Ιακωβ
καὶ ἐλυτρώσαντο αὐτοὺς ἐν πίστει ἐλπίδος.
11 Πῶς μεγαλύνωμεν τὸν Ζοροβαβελ;
καὶ αὐτὸς ὡς σφραγὶς ἐπὶ δεξιᾶς χειρός,
12 οὕτως Ἰησοῦς υἱὸς Ιωσεδεκ,
οἳ ἐν ἡμέραις αὐτῶν ᾠκοδόμησαν οἶκον
καὶ ἀνύψωσαν ναὸν ἅγιον κυρίῳ
ἡτοιμασμένον εἰς δόξαν αἰῶνος.
13 καὶ Νεεμιου ἐπὶ πολὺ τὸ μνημόσυνον
τοῦ ἐγείραντος ἡμῖν τείχη πεπτωκότα
καὶ στήσαντος πύλας καὶ μοχλοὺς
καὶ ἀνεγείραντος τὰ οἰκόπεδα ἡμῶν.
14 Οὐδεὶς ἐκτίσθη ἐπὶ τῆς γῆς τοιοῦτος οἷος Ενωχ·
καὶ γὰρ αὐτὸς ἀνελήμφθη ἀπὸ τῆς γῆς.
15 οὐδὲ ὡς Ιωσηφ ἐγεννήθη ἀνὴρ
ἡγούμενος ἀδελφῶν, στήριγμα λαοῦ,
καὶ τὰ ὀστᾶ αὐτοῦ ἐπεσκέπησαν.
16 Σημ καὶ Σηθ ἐν ἀνθρώποις ἐδοξάσθησαν,
καὶ ὑπὲρ πᾶν ζῷον ἐν τῇ κτίσει Αδαμ.
1 memoria Iosiae in conpositione odoris facti opus pigmentarii
2 in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria
et ut musica in convivio vini
3 ipse est directus divinitus in paenitentia gentis
et tulit abominationes impietatis
4 et gubernavit ad Dominum cor ipsius
in diebus peccatorum corroboravit pietatem
5 praeter David et Ezechiam et Iosiam omnes peccatum commiserunt
6 nam reliquerunt legem Potentis reges Iudae
et contempserunt timorem Dei
7 dederunt enim regnum suum aliis
et gloriam suam alienae genti
8 incenderunt electam sanctitatis civitatem
et desertas fecerunt vias ipsius in manu Hieremiae
9 nam male tractaverunt illum
qui a ventre matris consecratus est propheta
evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et renovare
10 Ezechihel qui vidit conspectum gloriae
quam ostendit illi in curru cherubin
11 nam commemoratus est inimicorum in imbri
et benefacere illis qui ostenderunt rectas vias
12 et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo
nam rogaverunt Iacob
et redimerunt se in fide virtutis
13 quomodo amplificemus Zorobabel
nam et ipse quasi signum in dextera manu in Israhel
14 et Iesum Iosedec
qui in diebus suis aedificaverunt domum
et exaltaverunt templum sanctum Domino
paratum in gloria sempiterna
15 et Neemia in memoria multi temporis
qui erexit nobis muros eversos
et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras
16 nemo natus est in terra qualis Enoch
nam et ipse receptus est a terra
17 et Ioseph natus est homo
princeps fratrum firmamentum gentis
rector fratrum stabilimentum populi
18 et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt
19 Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt
et super omnem animam in origine Adam