1 Καὶ ἀνέστη Ηλιας προφήτης ὡς πῦρ,
καὶ ὁ λόγος αὐτοῦ ὡς λαμπὰς ἐκαίετο·
2 ὃς ἐπήγαγεν ἐπ᾽ αὐτοὺς λιμὸν
καὶ τῷ ζήλῳ αὐτοῦ ὠλιγοποίησεν αὐτούς·
3 ἐν λόγῳ κυρίου ἀνέσχεν οὐρανόν,
κατήγαγεν οὕτως τρὶς πῦρ.
4 ὡς ἐδοξάσθης, Ηλια, ἐν θαυμασίοις σου·
καὶ τίς ὅμοιός σοι καυχᾶσθαι;
5 ὁ ἐγείρας νεκρὸν ἐκ θανάτου
καὶ ἐξ ᾅδου ἐν λόγῳ ὑψίστου·
6 ὁ καταγαγὼν βασιλεῖς εἰς ἀπώλειαν
καὶ δεδοξασμένους ἀπὸ κλίνης αὐτῶν·
7 ἀκούων ἐν Σινα ἐλεγμὸν
καὶ ἐν Χωρηβ κρίματα ἐκδικήσεως·
8 ὁ χρίων βασιλεῖς εἰς ἀνταπόδομα
καὶ προφήτας διαδόχους μετ᾽ αὐτόν·
9 ὁ ἀναλημφθεὶς ἐν λαίλαπι πυρὸς
ἐν ἅρματι ἵππων πυρίνων·
10 ὁ καταγραφεὶς ἐν ἐλεγμοῖς εἰς καιροὺς
κοπάσαι ὀργὴν πρὸ θυμοῦ,
ἐπιστρέψαι καρδίαν πατρὸς πρὸς υἱὸν
καὶ καταστῆσαι φυλὰς Ιακωβ.
11 μακάριοι οἱ ἰδόντες σε
καὶ οἱ ἐν ἀγαπήσει κεκοιμημένοι·
καὶ γὰρ ἡμεῖς ζωῇ ζησόμεθα.
12 Ηλιας ὃς ἐν λαίλαπι ἐσκεπάσθη,
καὶ Ελισαιε ἐνεπλήσθη πνεύματος αὐτοῦ·
καὶ ἐν ἡμέραις αὐτοῦ οὐκ ἐσαλεύθη ὑπὸ ἄρχοντος,
καὶ οὐ κατεδυνάστευσεν αὐτὸν οὐδείς.
13 πᾶς λόγος οὐχ ὑπερῆρεν αὐτόν,
καὶ ἐν κοιμήσει ἐπροφήτευσεν τὸ σῶμα αὐτοῦ·
14 καὶ ἐν ζωῇ αὐτοῦ ἐποίησεν τέρατα,
καὶ ἐν τελευτῇ θαυμάσια τὰ ἔργα αὐτοῦ.
15 Ἐν πᾶσιν τούτοις οὐ μετενόησεν ὁ λαὸς
καὶ οὐκ ἀπέστησαν ἀπὸ τῶν ἁμαρτιῶν αὐτῶν,
ἕως ἐπρονομεύθησαν ἀπὸ γῆς αὐτῶν
καὶ διεσκορπίσθησαν ἐν πάσῃ τῇ γῇ.
16 καὶ κατελείφθη ὁ λαὸς ὀλιγοστός,
καὶ ἄρχων ἐν τῷ οἴκῳ Δαυιδ·
τινὲς μὲν αὐτῶν ἐποίησαν τὸ ἀρεστόν,
τινὲς δὲ ἐπλήθυναν ἁμαρτίας.
17 Εζεκιας ὠχύρωσεν τὴν πόλιν αὐτοῦ
καὶ εἰσήγαγεν εἰς μέσον αὐτῆς ὕδωρ,
ὤρυξεν σιδήρῳ ἀκρότομον
καὶ ᾠκοδόμησεν κρήνας εἰς ὕδατα.
18 ἐν ἡμέραις αὐτοῦ ἀνέβη Σενναχηριμ
καὶ ἀπέστειλεν Ραψακην, καὶ ἀπῆρεν·
καὶ ἐπῆρεν χεῖρα αὐτοῦ ἐπὶ Σιων
καὶ ἐμεγαλαύχησεν ἐν ὑπερηφανίᾳ αὐτοῦ.
19 τότε ἐσαλεύθησαν καρδίαι καὶ χεῖρες αὐτῶν,
καὶ ὠδίνησαν ὡς αἱ τίκτουσαι·
20 καὶ ἐπεκαλέσαντο τὸν κύριον τὸν ἐλεήμονα
ἐκπετάσαντες τὰς χεῖρας αὐτῶν πρὸς αὐτόν.
καὶ ὁ ἅγιος ἐξ οὐρανοῦ ταχὺ ἐπήκουσεν αὐτῶν
καὶ ἐλυτρώσατο αὐτοὺς ἐν χειρὶ Ησαιου·
21 ἐπάταξεν τὴν παρεμβολὴν τῶν Ἀσσυρίων,
καὶ ἐξέτριψεν αὐτοὺς ὁ ἄγγελος αὐτοῦ.
22 ἐποίησεν γὰρ Εζεκιας τὸ ἀρεστὸν κυρίῳ
καὶ ἐνίσχυσεν ἐν ὁδοῖς Δαυιδ τοῦ πατρὸς αὐτοῦ,
ἃς ἐνετείλατο Ησαιας ὁ προφήτης
ὁ μέγας καὶ πιστὸς ἐν ὁράσει αὐτοῦ.
23 ἐν ταῖς ἡμέραις αὐτοῦ ἀνεπόδισεν ὁ ἥλιος
καὶ προσέθηκεν ζωὴν βασιλεῖ.
24 πνεύματι μεγάλῳ εἶδεν τὰ ἔσχατα
καὶ παρεκάλεσεν τοὺς πενθοῦντας ἐν Σιων.
25 ἕως τοῦ αἰῶνος ὑπέδειξεν τὰ ἐσόμενα
καὶ τὰ ἀπόκρυφα πρὶν ἢ παραγενέσθαι αὐτά.
1 et surrexit Helias propheta quasi ignis
et verbum ipsius quasi fax ardebat
2 qui induxit in illos famem
et imitantes illum invidia sua pauci
facti sunt
non poterant enim sustinere praecepta Domini
3 verbo Domini exaltavit caelum
et deiecit a se ignem terrae
4 sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis
et quis potest similiter gloriari tibi
5 qui sustulisti mortuum ab inferis
de sorte mortis in verbo Domini Dei
6 qui deiecisti reges ad perniciem
et confregisti facile potentiam ipsorum
et gloriosos de lecto suo
7 qui audis in Sina iudicium
et in Coreb iudicia defensionis
8 qui ungues reges ad paenitentiam
et prophetas facis successores post te
9 qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum
10 qui inscriptus es indiciis
temporum
et lenis iracundiam Domini
conciliare cor patris ad filium et restituere tribus
Iacob
11 beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt
12 nam nos vita vivimus tantum
post mortem autem non erit tale nomen nostrum
13 Helias qui in turbine tectus est
et in Heliseo conpletus est spiritus eius
in diebus suis non pertimuit principem
et potentia nemo vicit illum
14 nec superavit illum verbum aliquod
et mortuum prophetavit corpus eius
15 in vita sua fecit monstra
et in morte mirabilia opera ipsius
16 in omnibus istis non paenituit populum
et non recesserunt a peccatis suis
usque dum deiecti sunt de
terra sua
et dispersi sunt in omnem terram
17 et relicta est gens perpauca et princeps in domo David
18 quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo
alii autem multa commiserunt peccata
19 Ezechias munivit civitatem suam
et induxit in medium ipsius aquam
et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum
20 in diebus ipsius ascendit Sennacherim
et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos
et extulit manum suam in Sion
et superbus factus est potentia sua
21 tunc mota sunt corda et manus
ipsorum
et doluerunt quasi parturientes mulieres
22 et invocaverunt Dominum misericordem
et patentes manus
extulerunt ad caelum
et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum
23 non est commemoratus peccatorum illorum
neque dedit illos inimicis suis
sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae
24 subiecit castra Assyriorum
et conteruit illos angelus Dei
25 nam fecit Ezechias quod placuit Deo
et fortiter ivit in via David patris sui
quam mandavit illi Esaias propheta
magnus et fidelis in conspectu Dei
26 in diebus ipsius retro rediit sol
et addidit regi vitam
27 spiritu magno vidit ultima
et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum
28 ostendit futura et abscondita antequam evenirent