1 Αἰνέσωμεν δὴ ἄνδρας ἐνδόξους
καὶ τοὺς πατέρας ἡμῶν τῇ γενέσει·
2 πολλὴν δόξαν ἔκτισεν ὁ κύριος,
τὴν μεγαλωσύνην αὐτοῦ ἀπ᾽ αἰῶνος.
3 κυριεύοντες ἐν ταῖς βασιλείαις αὐτῶν
καὶ ἄνδρες ὀνομαστοὶ ἐν δυνάμει·
βουλεύοντες ἐν συνέσει αὐτῶν,
ἀπηγγελκότες ἐν προφητείαις·
4 ἡγούμενοι λαοῦ ἐν διαβουλίοις
καὶ συνέσει γραμματείας λαοῦ,
σοφοὶ λόγοι ἐν παιδείᾳ αὐτῶν·
5 ἐκζητοῦντες μέλη μουσικῶν
καὶ διηγούμενοι ἔπη ἐν γραφῇ·
6 ἄνδρες πλούσιοι κεχορηγημένοι ἰσχύι,
εἰρηνεύοντες ἐν κατοικίαις αὐτῶν·
7 πάντες οὗτοι ἐν γενεαῖς ἐδοξάσθησαν,
καὶ ἐν ταῖς ἡμέραις αὐτῶν καύχημα.
8 εἰσὶν αὐτῶν οἳ κατέλιπον ὄνομα
τοῦ ἐκδιηγήσασθαι ἐπαίνους·
9 καὶ εἰσὶν ὧν οὐκ ἔστιν μνημόσυνον
καὶ ἀπώλοντο ὡς οὐχ ὑπάρξαντες
καὶ ἐγένοντο ὡς οὐ γεγονότες
καὶ τὰ τέκνα αὐτῶν μετ᾽ αὐτούς.
10 ἀλλ᾽ ἢ οὗτοι ἄνδρες ἐλέους,
ὧν αἱ δικαιοσύναι οὐκ ἐπελήσθησαν·
11 μετὰ τοῦ σπέρματος αὐτῶν διαμενεῖ,
ἀγαθὴ κληρονομία ἔκγονα αὐτῶν·
12 ἐν ταῖς διαθήκαις ἔστη τὸ σπέρμα αὐτῶν
καὶ τὰ τέκνα αὐτῶν δι᾽ αὐτούς·
13 ἕως αἰῶνος μενεῖ σπέρμα αὐτῶν,
καὶ ἡ δόξα αὐτῶν οὐκ ἐξαλειφθήσεται·
14 τὰ σώματα αὐτῶν ἐν εἰρήνῃ ἐτάφη,
καὶ τὸ ὄνομα αὐτῶν ζῇ εἰς γενεάς·
15 σοφίαν αὐτῶν διηγήσονται λαοί,
καὶ τὸν ἔπαινον ἐξαγγέλλει ἐκκλησία.
16 Ενωχ εὐηρέστησεν κυρίῳ καὶ μετετέθη
ὑπόδειγμα μετανοίας ταῖς γενεαῖς.
17 Νωε εὑρέθη τέλειος δίκαιος,
ἐν καιρῷ ὀργῆς ἐγένετο ἀντάλλαγμα·
διὰ τοῦτον ἐγενήθη κατάλειμμα τῇ γῇ,
ὅτε ἐγένετο κατακλυσμός·
18 διαθῆκαι αἰῶνος ἐτέθησαν πρὸς αὐτόν,
ἵνα μὴ ἐξαλειφθῇ κατακλυσμῷ πᾶσα σάρξ.
19 Αβρααμ μέγας πατὴρ πλήθους ἐθνῶν,
καὶ οὐχ εὑρέθη ὅμοιος ἐν τῇ δόξῃ·
20 ὃς συνετήρησεν νόμον ὑψίστου
καὶ ἐγένετο ἐν διαθήκῃ μετ᾽ αὐτοῦ·
ἐν σαρκὶ αὐτοῦ ἔστησεν διαθήκην
καὶ ἐν πειρασμῷ εὑρέθη πιστός·
21 διὰ τοῦτο ἐν ὅρκῳ ἔστησεν αὐτῷ
ἐνευλογηθῆναι ἔθνη ἐν σπέρματι αὐτοῦ,
πληθῦναι αὐτὸν ὡς χοῦν τῆς γῆς
καὶ ὡς ἄστρα ἀνυψῶσαι τὸ σπέρμα αὐτοῦ
καὶ κατακληρονομῆσαι αὐτοὺς
ἀπὸ θαλάσσης ἕως θαλάσσης
καὶ ἀπὸ ποταμοῦ ἕως ἄκρου τῆς γῆς.
22 καὶ ἐν τῷ Ισαακ ἔστησεν οὕτως
δι᾽ Αβρααμ τὸν πατέρα αὐτοῦ.
23 εὐλογίαν πάντων ἀνθρώπων καὶ διαθήκην
κατέπαυσεν ἐπὶ κεφαλὴν Ιακωβ·
ἐπέγνω αὐτὸν ἐν εὐλογίαις αὐτοῦ
καὶ ἔδωκεν αὐτῷ ἐν κληρονομίᾳ·
καὶ διέστειλεν μερίδας αὐτοῦ,
ἐν φυλαῖς ἐμέρισεν δέκα δύο.
1 laus patrum
Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua
2 multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo
3 dominantes in potestatibus suis
homines magni virtute et prudentia sua praediti
nuntiantes in dignitate
prophetarum
4 et imperantes in praesenti populo
et virtute prudentiae populi sanctissima verba
5 in pueritia sua requirentes modos musicos
et narrantes carmina in scriptura
6 homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes
pacificantes in domibus suis
7 omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt
et in diebus suis habentur in laudibus
8 qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum
9 et sunt quorum non est memoria
perierunt quasi non fuerint
et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis
10 sed illi viri misericordiae sunt quorum pietates non defuerunt
11 et cum semine ipsorum perseverat bona
12 hereditas
nepotum illorum et in
testamentis stetit semen
eorum
13 et filii ipsorum propter
illos usque in aeternum manet semen eorum
et gloria eorum non derelinquetur
14 corpora ipsorum in pace sepulta sunt
et nomen eorum vivet in generationes et
generationes
15 sapientiam ipsorum narrent populi
laudem eorum nuntiet ecclesia
16 Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso
ut det gentibus paenitentiam
17 Noe inventus est perfectus iustus
et in tempore iracundiae factus est reconciliatio
18 ideo dimissum est reliquum terrae
cum factum est diluvium
19 testamenta saeculi posita sunt apud illum
ne deleri possit diluvio omnis caro
20 Abraham magnus pater multitudinis gentium
et non est inventus similis illi in gloria
qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo
21 in carne eius stare fecit testamentum
et in temptatione inventus est fidelis
22 ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua
crescere illum quasi terrae cumulum
23 et ut stellas exaltare semen eius
et hereditari illos a mari usque ad mare
et a Flumine usque ad terminos terrae
24 et in Isaac eodem fecit modo
propter Abraham patrem ipsius
25 benedictionem omnium gentium dedit illi
et testamentum confirmavit super caput Iacob
26 agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem
et divisit ei partem in tribus duodecim
27 et conservavit illis homines misericordiae
invenientes gratiam in oculis omnis carnis