1 Τῷ φοβουμένῳ κύριον οὐκ ἀπαντήσει κακόν,
ἀλλ᾽ ἐν πειρασμῷ καὶ πάλιν ἐξελεῖται.
2 ἀνὴρ σοφὸς οὐ μισήσει νόμον,
ὁ δὲ ὑποκρινόμενος ἐν αὐτῷ ὡς ἐν καταιγίδι πλοῖον.
3 ἄνθρωπος συνετὸς ἐμπιστεύσει νόμῳ,
καὶ ὁ νόμος αὐτῷ πιστὸς ὡς ἐρώτημα δήλων.
4 ἑτοίμασον λόγον καὶ οὕτως ἀκουσθήσῃ,
σύνδησον παιδείαν καὶ ἀποκρίθητι.
5 τροχὸς ἁμάξης σπλάγχνα μωροῦ,
καὶ ὡς ἄξων στρεφόμενος ὁ διαλογισμὸς αὐτοῦ.
6 ἵππος εἰς ὀχείαν ὡς φίλος μωκός,
ὑποκάτω παντὸς ἐπικαθημένου χρεμετίζει.
7 Διὰ τί ἡμέρα ἡμέρας ὑπερέχει,
καὶ πᾶν φῶς ἡμέρας ἐνιαυτοῦ ἀφ᾽ ἡλίου;
8 ἐν γνώσει κυρίου διεχωρίσθησαν,
καὶ ἠλλοίωσεν καιροὺς καὶ ἑορτάς·
9 ἀπ᾽ αὐτῶν ἀνύψωσεν καὶ ἡγίασεν
καὶ ἐξ αὐτῶν ἔθηκεν εἰς ἀριθμὸν ἡμερῶν.
10 καὶ ἄνθρωποι πάντες ἀπὸ ἐδάφους,
καὶ ἐκ γῆς ἐκτίσθη Αδαμ·
11 ἐν πλήθει ἐπιστήμης κύριος διεχώρισεν αὐτοὺς
καὶ ἠλλοίωσεν τὰς ὁδοὺς αὐτῶν·
12 ἐξ αὐτῶν εὐλόγησεν καὶ ἀνύψωσεν
καὶ ἐξ αὐτῶν ἡγίασεν καὶ πρὸς αὐτὸν ἤγγισεν·
ἀπ᾽ αὐτῶν κατηράσατο καὶ ἐταπείνωσεν
καὶ ἀνέστρεψεν αὐτοὺς ἀπὸ στάσεως αὐτῶν.
13 ὡς πηλὸς κεραμέως ἐν χειρὶ αὐτοῦ —
πᾶσαι αἱ ὁδοὶ αὐτοῦ κατὰ τὴν εὐδοκίαν αὐτοῦ —,
οὕτως ἄνθρωποι ἐν χειρὶ τοῦ ποιήσαντος αὐτοὺς
ἀποδοῦναι αὐτοῖς κατὰ τὴν κρίσιν αὐτοῦ.
14 ἀπέναντι τοῦ κακοῦ τὸ ἀγαθόν,
καὶ ἀπέναντι τοῦ θανάτου ἡ ζωή,
οὕτως ἀπέναντι εὐσεβοῦς ἁμαρτωλός·
15 καὶ οὕτως ἔμβλεψον εἰς πάντα τὰ ἔργα τοῦ ὑψίστου,
δύο δύο, ἓν κατέναντι τοῦ ἑνός.
16 Κἀγὼ ἔσχατος ἠγρύπνησα
ὡς καλαμώμενος ὀπίσω τρυγητῶν·
17 ἐν εὐλογίᾳ κυρίου ἔφθασα
καὶ ὡς τρυγῶν ἐπλήρωσα ληνόν.
18 κατανοήσατε ὅτι οὐκ ἐμοὶ μόνῳ ἐκοπίασα,
ἀλλὰ πᾶσιν τοῖς ζητοῦσιν παιδείαν.
19 ἀκούσατέ μου, μεγιστᾶνες λαοῦ,
καὶ οἱ ἡγούμενοι ἐκκλησίας, ἐνωτίσασθε.
20 Υἱῷ καὶ γυναικί, ἀδελφῷ καὶ φίλῳ
μὴ δῷς ἐξουσίαν ἐπὶ σὲ ἐν ζωῇ σου·
καὶ μὴ δῷς ἑτέρῳ τὰ χρήματά σου,
ἵνα μὴ μεταμεληθεὶς δέῃ περὶ αὐτῶν.
21 ἕως ἔτι ζῇς καὶ πνοὴ ἐν σοί,
μὴ ἀλλάξῃς σεαυτὸν ἐν πάσῃ σαρκί·
22 κρεῖσσον γάρ ἐστιν τὰ τέκνα δεηθῆναί σου
ἢ σὲ ἐμβλέπειν εἰς χεῖρας υἱῶν σου.
23 ἐν πᾶσι τοῖς ἔργοις σου γίνου ὑπεράγων,
μὴ δῷς μῶμον ἐν τῇ δόξῃ σου.
24 ἐν ἡμέρᾳ συντελείας ἡμερῶν ζωῆς σου
καὶ ἐν καιρῷ τελευτῆς διάδος κληρονομίαν.
25 Χορτάσματα καὶ ῥάβδος καὶ φορτία ὄνῳ,
ἄρτος καὶ παιδεία καὶ ἔργον οἰκέτῃ.
26 ἔργασαι ἐν παιδί, καὶ εὑρήσεις ἀνάπαυσιν·
ἄνες χεῖρας αὐτῷ, καὶ ζητήσει ἐλευθερίαν.
27 ζυγὸς καὶ ἱμὰς τράχηλον κάμψουσιν,
καὶ οἰκέτῃ κακούργῳ στρέβλαι καὶ βάσανοι·
28 ἔμβαλε αὐτὸν εἰς ἐργασίαν, ἵνα μὴ ἀργῇ,
πολλὴν γὰρ κακίαν ἐδίδαξεν ἡ ἀργία·
29 εἰς ἔργα κατάστησον, καθὼς πρέπει αὐτῷ,
κἂν μὴ πειθαρχῇ, βάρυνον τὰς πέδας αὐτοῦ.
30 καὶ μὴ περισσεύσῃς ἐπὶ πάσῃ σαρκὶ
καὶ ἄνευ κρίσεως μὴ ποιήσῃς μηδέν.
31 Εἰ ἔστιν σοι οἰκέτης, ἔστω ὡς σύ,
ὅτι ἐν αἵματι ἐκτήσω αὐτόν·
32 εἰ ἔστιν σοι οἰκέτης, ἄγε αὐτὸν ὡς ἀδελφόν,
ὅτι ὡς ἡ ψυχή σου ἐπιδεήσεις αὐτῷ·
33 ἐὰν κακώσῃς αὐτὸν καὶ ἀπάρας ἀποδρᾷ,
ἐν ποίᾳ ὁδῷ ζητήσεις αὐτόν;
1 timenti Dominum non occurrent mala
sed in temptatione Deus illum conservat
et liberabit a malis
2 sapiens non odit mandata et iustitias
et non inludetur quasi in procella
navis
3 homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis
4 qui interrogationem manifestat parabit verbum
et sic deprecatus exaudietur
et conservabit disciplinam et tunc respondebit
5 praecordia fatui quasi rota carri
et quasi axis versatilis cogitatus illius
6 equus admissarius sicut amicus subsannator
sub omni suprasedenti hinnit
7 quare dies diem superat
et iterum lux lucem et annus annum a sole
8 a Domini scientia separati sunt
facto sole et praeceptum custodiente
9 et inmutavit tempora et dies festos ipsorum
et in illis dies festos celebraverunt ad horam
10 ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus
et ex ipsis posuit in numerum dierum
et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam
11 in multitudine disciplinae
Domini separavit eos
et inmutavit vias eorum
12 et ex ipsis benedixit et exaltavit
et ex ipsis sanctificavit et ad se adplicavit
et ex ipsis maledixit et humiliavit
et convertit illos a separatione ipsorum
13 quasi lutum figuli in manus ipsius
plasmare illud et disponere
14 omnes viae eius secundum dispositionem eius
sic homo in manu illius qui se fecit
reddet illis secundum
iudicium suum
15 contra malum bonum est et contra mortem vita
sic et contra virum iustum peccator
et sic intuere in omnia opera Altissimi
duo duo unum contra unum
16 et ego novissimus vigilavi
et quasi qui colligit acinos post vindemiatores
17 in benedictione Dei et ipse speravi
et quasi qui vindemiat replevi torcular
18 respicite quoniam non soli mihi laboravi
sed omnibus exquirentibus disciplinam
19 audite me magnati et omnes populi
et rectores ecclesiae auribus percipite
20 filio et mulieri fratri et amico
non des potestatem super te in vita tua
non dederis alio
possessionem tuam
ne forte paeniteat te et depreceris pro illis
21 dum adhuc superes et adspiras
non inmutabit te omnis caro
22 melius est enim ut filii tui te rogent
quam te respicere in manus filiorum tuorum
23 in omnibus operibus tuis praecellens esto
24 ne dederis maculam in gloriam tuam
in die consummationis dierum vitae tuae
et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam
25 cibaria et virga et onus asino
panis et disciplina et opus servo
26 operatur in disciplina et quaerit requiescere
laxa manus illi et quaerit libertatem
27 iugum et lorum curvant collum durum
et servum inclinant operationes adsiduae
28 servo malivolo tortura et conpedes
mitte illum in operatione ne vacet
29 multam enim malitiam docuit otiositas
30 in opera constitue eum sic enim condecet illi
quod si non obaudierit
grava illum conpedibus
et non amplifices super omnem carnem
verum sine iudicio nihil facias grave
31 si est tibi servus sit tibi quasi anima
tua
quasi fratrem sic eum tracta
quoniam in sanguine animae parasti eum
32 si laeseris illum iniuste
33 et extollens discesserit quem quaeres
et in qua via quaeras illum nescis