1 ὁ ἐκδικῶν παρὰ κυρίου εὑρήσει ἐκδίκησιν,
καὶ τὰς ἁμαρτίας αὐτοῦ διατηρῶν διατηρήσει.
2 ἄφες ἀδίκημα τῷ πλησίον σου,
καὶ τότε δεηθέντος σου αἱ ἁμαρτίαι σου λυθήσονται.
3 ἄνθρωπος ἀνθρώπῳ συντηρεῖ ὀργήν,
καὶ παρὰ κυρίου ζητεῖ ἴασιν;
4 ἐπ᾽ ἄνθρωπον ὅμοιον αὐτῷ οὐκ ἔχει ἔλεος,
καὶ περὶ τῶν ἁμαρτιῶν αὐτοῦ δεῖται;
5 αὐτὸς σὰρξ ὢν διατηρεῖ μῆνιν,
τίς ἐξιλάσεται τὰς ἁμαρτίας αὐτοῦ;
6 μνήσθητι τὰ ἔσχατα καὶ παῦσαι ἐχθραίνων,
καταφθορὰν καὶ θάνατον, καὶ ἔμμενε ἐντολαῖς.
7 μνήσθητι ἐντολῶν καὶ μὴ μηνίσῃς τῷ πλησίον,
καὶ διαθήκην ὑψίστου καὶ πάριδε ἄγνοιαν.
8 Ἀπόσχου ἀπὸ μάχης, καὶ ἐλαττώσεις ἁμαρτίας·
ἄνθρωπος γὰρ θυμώδης ἐκκαύσει μάχην,
9 καὶ ἀνὴρ ἁμαρτωλὸς ταράξει φίλους
καὶ ἀνὰ μέσον εἰρηνευόντων ἐμβαλεῖ διαβολήν.
10 κατὰ τὴν ὕλην τοῦ πυρὸς οὕτως ἐκκαυθήσεται,
καὶ κατὰ τὴν στερέωσιν τῆς μάχης ἐκκαυθήσεται·
κατὰ τὴν ἰσχὺν τοῦ ἀνθρώπου ὁ θυμὸς αὐτοῦ ἔσται,
καὶ κατὰ τὸν πλοῦτον ἀνυψώσει ὀργὴν αὐτοῦ.
11 ἔρις κατασπευδομένη ἐκκαίει πῦρ,
καὶ μάχη κατασπεύδουσα ἐκχέει αἷμα.
12 ἐὰν φυσήσῃς εἰς σπινθῆρα, ἐκκαήσεται,
καὶ ἐὰν πτύσῃς ἐπ᾽ αὐτόν, σβεσθήσεται·
καὶ ἀμφότερα ἐκ τοῦ στόματός σου ἐκπορεύεται.
13 Ψίθυρον καὶ δίγλωσσον καταράσασθε·
πολλοὺς γὰρ εἰρηνεύοντας ἀπώλεσεν.
14 γλῶσσα τρίτη πολλοὺς ἐσάλευσεν
καὶ διέστησεν αὐτοὺς ἀπὸ ἔθνους εἰς ἔθνος
καὶ πόλεις ὀχυρὰς καθεῖλεν
καὶ οἰκίας μεγιστάνων κατέστρεψεν.
15 γλῶσσα τρίτη γυναῖκας ἀνδρείας ἐξέβαλεν
καὶ ἐστέρεσεν αὐτὰς τῶν πόνων αὐτῶν.
16 ὁ προσέχων αὐτῇ οὐ μὴ εὕρῃ ἀνάπαυσιν
οὐδὲ κατασκηνώσει μεθ᾽ ἡσυχίας.
17 πληγὴ μάστιγος ποιεῖ μώλωπα,
πληγὴ δὲ γλώσσης συγκλάσει ὀστᾶ.
18 πολλοὶ ἔπεσαν ἐν στόματι μαχαίρας,
καὶ οὐχ ὡς οἱ πεπτωκότες διὰ γλῶσσαν.
19 μακάριος ὁ σκεπασθεὶς ἀπ᾽ αὐτῆς,
ὃς οὐ διῆλθεν ἐν τῷ θυμῷ αὐτῆς,
ὃς οὐχ εἵλκυσεν τὸν ζυγὸν αὐτῆς
καὶ ἐν τοῖς δεσμοῖς αὐτῆς οὐκ ἐδέθη·
20 ὁ γὰρ ζυγὸς αὐτῆς ζυγὸς σιδηροῦς,
καὶ οἱ δεσμοὶ αὐτῆς δεσμοὶ χάλκειοι·
21 θάνατος πονηρὸς ὁ θάνατος αὐτῆς,
καὶ λυσιτελὴς μᾶλλον ὁ ᾅδης αὐτῆς.
22 οὐ μὴ κρατήσῃ εὐσεβῶν,
καὶ ἐν τῇ φλογὶ αὐτῆς οὐ καήσονται.
23 οἱ καταλείποντες κύριον ἐμπεσοῦνται εἰς αὐτήν,
καὶ ἐν αὐτοῖς ἐκκαήσεται καὶ οὐ μὴ σβεσθῇ·
ἐπαποσταλήσεται αὐτοῖς ὡς λέων
καὶ ὡς πάρδαλις λυμανεῖται αὐτούς.
24 ἰδὲ περίφραξον τὸ κτῆμά σου ἀκάνθαις,
τὸ ἀργύριόν σου καὶ τὸ χρυσίον κατάδησον·
25 καὶ τοῖς λόγοις σου ποίησον ζυγὸν καὶ σταθμὸν
καὶ τῷ στόματί σου ποίησον θύραν καὶ μοχλόν.
26 πρόσεχε μήπως ὀλίσθῃς ἐν αὐτῇ,
μὴ πέσῃς κατέναντι ἐνεδρεύοντος.
1 qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam
et peccata illius servans servabit
2 relinque proximo tuo nocenti te
et tunc deprecanti tibi peccata solventur
3 homo homini servat iram
et a Deo quaerit medellam
4 et in hominem similem sibi non habet
misericordiam
et de peccatis suis deprecatur
5 ipse dum caro sit reservat iram
et propitiationem petit a Deo
quis exorabit pro delictis illius
6 memento novissimorum et desine inimicari
7 tabitudo enim et mors inminet in mandatis
8 memorare timorem Dei et non irascaris proximo
9 memorare testamenti Altissimi
et despice ignorantiam proximi
10 abstine te a lite et minues peccata
11 homo enim iracundus incendit litem et vir peccator turbabit amicos
et in medium pacem habentium inmittit
inimicitiam
12 secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit
et secundum virtutem hominis iracundia illius erit
et secundum substantiam suam exaltabit iram suam
13 certamen festinatum incendit ignem
et lis festinans effundit sanguinem
et lingua testificans adducit mortem
14 si sufflaveris quasi ignis exardebit
et si expueris super illam extinguetur
utraque ex ore proficiscuntur
15 susurrio et bilinguis maledictus
multos enim turbavit pacem habentes
16 lingua tertia multos commovit
et dispersit illos a gente in gentem
17 civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum effodit
18 virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit
19 lingua tertia mulieres viritas eiecit
et privavit illas laboribus suis
20 qui respicit illam non habebit requiem
nec habitabit cum requie
21 flagelli plaga livorem facit plaga autem linguae comminuet ossa
22 multi ceciderunt in ore gladii
sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam
23 beatus qui tectus est a lingua nequa
qui in iracundia illius non transivit
et qui non adtraxit iugum eius
et in vinculis illius non est ligatus
24 iugum enim illius iugum ferreum est
et vinculum illius vinculum aereum est
25 mors illius mors nequissima
et utilis potius inferus quam illa
26 perseverantia illius non permanebit
sed obtinebit vias iniustorum et in flamma sua non conburet iustos
27 qui derelinquunt Deum incident
in illam
et exardebit in illis et non extinguetur
et inmittetur in illos quasi leo
et quasi pardus laedebit illos
28 sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam
et ori tuo facito ostia et seras
29 aurum tuum et argentum confla
et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos
30 et adtende ne forte labaris in lingua
et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi
et sit casus tuus insanabilis in mortem