1 Κύριος ἔκτισεν ἐκ γῆς ἄνθρωπον
καὶ πάλιν ἀπέστρεψεν αὐτὸν εἰς αὐτήν.
2 ἡμέρας ἀριθμοῦ καὶ καιρὸν ἔδωκεν αὐτοῖς
καὶ ἔδωκεν αὐτοῖς ἐξουσίαν τῶν ἐπ᾽ αὐτῆς.
3 καθ᾽ ἑαυτὸν ἐνέδυσεν αὐτοὺς ἰσχὺν
καὶ κατ᾽ εἰκόνα αὐτοῦ ἐποίησεν αὐτούς.
4 ἔθηκεν τὸν φόβον αὐτοῦ ἐπὶ πάσης σαρκὸς
καὶ κατακυριεύειν θηρίων καὶ πετεινῶν.
6 διαβούλιον καὶ γλῶσσαν καὶ ὀφθαλμούς,
ὦτα καὶ καρδίαν ἔδωκεν διανοεῖσθαι αὐτοῖς.
7 ἐπιστήμην συνέσεως ἐνέπλησεν αὐτοὺς
καὶ ἀγαθὰ καὶ κακὰ ὑπέδειξεν αὐτοῖς.
8 ἔθηκεν τὸν ὀφθαλμὸν αὐτοῦ ἐπὶ τὰς καρδίας αὐτῶν
δεῖξαι αὐτοῖς τὸ μεγαλεῖον τῶν ἔργων αὐτοῦ,
10 καὶ ὄνομα ἁγιασμοῦ αἰνέσουσιν,
ἵνα διηγῶνται τὰ μεγαλεῖα τῶν ἔργων αὐτοῦ.
11 προσέθηκεν αὐτοῖς ἐπιστήμην
καὶ νόμον ζωῆς ἐκληροδότησεν αὐτοῖς.
12 διαθήκην αἰῶνος ἔστησεν μετ᾽ αὐτῶν
καὶ τὰ κρίματα αὐτοῦ ὑπέδειξεν αὐτοῖς.
13 μεγαλεῖον δόξης εἶδον οἱ ὀφθαλμοὶ αὐτῶν,
καὶ δόξαν φωνῆς αὐτοῦ ἤκουσεν τὸ οὖς αὐτῶν.
14 καὶ εἶπεν αὐτοῖς Προσέχετε ἀπὸ παντὸς ἀδίκου·
καὶ ἐνετείλατο αὐτοῖς ἑκάστῳ περὶ τοῦ πλησίον.
15 Αἱ ὁδοὶ αὐτῶν ἐναντίον αὐτοῦ διὰ παντός,
οὐ κρυβήσονται ἀπὸ τῶν ὀφθαλμῶν αὐτοῦ.
17 ἑκάστῳ ἔθνει κατέστησεν ἡγούμενον,
καὶ μερὶς κυρίου Ισραηλ ἐστίν.
19 ἅπαντα τὰ ἔργα αὐτῶν ὡς ὁ ἥλιος ἐναντίον αὐτοῦ,
καὶ οἱ ὀφθαλμοὶ αὐτοῦ ἐνδελεχεῖς ἐπὶ τὰς ὁδοὺς αὐτῶν.
20 οὐκ ἐκρύβησαν αἱ ἀδικίαι αὐτῶν ἀπ᾽ αὐτοῦ,
καὶ πᾶσαι αἱ ἁμαρτίαι αὐτῶν ἔναντι κυρίου.
22 ἐλεημοσύνη ἀνδρὸς ὡς σφραγὶς μετ᾽ αὐτοῦ,
καὶ χάριν ἀνθρώπου ὡς κόρην συντηρήσει.
23 μετὰ ταῦτα ἐξαναστήσεται καὶ ἀνταποδώσει αὐτοῖς
καὶ τὸ ἀνταπόδομα αὐτῶν εἰς κεφαλὴν αὐτῶν ἀποδώσει·
24 πλὴν μετανοοῦσιν ἔδωκεν ἐπάνοδον
καὶ παρεκάλεσεν ἐκλείποντας ὑπομονήν.
25 Ἐπίστρεφε ἐπὶ κύριον καὶ ἀπόλειπε ἁμαρτίας,
δεήθητι κατὰ πρόσωπον καὶ σμίκρυνον πρόσκομμα·
26 ἐπάναγε ἐπὶ ὕψιστον καὶ ἀπόστρεφε ἀπὸ ἀδικίας
καὶ σφόδρα μίσησον βδέλυγμα.
27 ὑψίστῳ τίς αἰνέσει ἐν ᾅδου
ἀντὶ ζώντων καὶ διδόντων ἀνθομολόγησιν;
28 ἀπὸ νεκροῦ ὡς μηδὲ ὄντος ἀπόλλυται ἐξομολόγησις·
ζῶν καὶ ὑγιὴς αἰνέσει τὸν κύριον.
29 ὡς μεγάλη ἡ ἐλεημοσύνη τοῦ κυρίου
καὶ ἐξιλασμὸς τοῖς ἐπιστρέφουσιν ἐπ᾽ αὐτόν.
30 οὐ γὰρ δύναται πάντα εἶναι ἐν ἀνθρώποις,
ὅτι οὐκ ἀθάνατος υἱὸς ἀνθρώπου.
31 τί φωτεινότερον ἡλίου; καὶ τοῦτο ἐκλείπει·
καὶ πονηρὸν ἐνθυμηθήσεται σὰρξ καὶ αἷμα.
32 δύναμιν ὕψους οὐρανοῦ αὐτὸς ἐπισκέπτεται,
καὶ ἄνθρωποι πάντες γῆ καὶ σποδός.
1 Deus creavit de terra hominem
et secundum imaginem suam fecit illum
2 et iterum convertit illum in ipsam
et secundum se vestivit illum virtutem
3 numerum dierum et tempus dedit illi
et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram
4 posuit timorem illius super omnem carnem
et dominatus est bestiarum et volatilium
5 creavit ex ipso adiutorium similem ipsi
consilium et linguam et oculos
aures et cor dedit illis
excogitandi
et disciplinam intellectus replevit illos
6 creavit illis scientiam spiritus
sensum implevit cor illorum
et mala et bona ostendit illis
7 posuit oculum ipsorum super corda illorum
ostendere illis magnalia operum suorum
8 et nomen sanctificationis conlaudent
et gloriari in mirabilibus illius
et magnalia enarrent operum eius
9 addidit illis disciplinam
et legem vitae hereditavit illos
10 testamentum aeternum constituit cum illis
et iudicia sua ostendit illis
11 et magnalia honoris eius vidit oculus illorum
et honorem vocis audierunt aures illorum
et dixit illis adtendite ab omni iniquo
12 et mandavit illis unicuique de proximo
13 viae illorum coram ipso sunt semper
non sunt absconsae ab oculis ipsius
14 in unamquamque gentem praeposuit rectorem
15 et pars Dei Israhel facta est manifesta
16 omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei
et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum
17 non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum
et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei
18 elemosyna viri quasi sacculum cum ipso
et gratiam hominis quasi pupillam conservabit
19 et postea resurget et retribuet illis
retributionem unicuique in caput illorum
et convertet in interiores partes terrae
20 paenitentibus autem dedit viam iustitiae
et conrogavit deficientes
sustinere
et destinavit illis sortem veritatis
21 convertere ad Deum et relinque peccata tua
22 precare ante faciem
et minue offendiculum
23 refer te ad Dominum
et avertere ab iniustitia
et nimis odito execrationem
24 et cognosce iustitias et iudicia Dei
et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei
25 in partes vade saeculi sancti
cum vivis et dantibus confessionem
26 non demoreris in errore impiorum
a mortuo quasi nihil perit
27 confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum
et gloriaberis in miserationibus illius
28 quam magna misericordia Dei
et propitiatio illius convertentibus ad se
29 nec enim omnia possunt esse in hominibus
quoniam non est inmortalis filius hominis
et in vanitate malitiae placuerunt
30 quid lucidius sole et hic deficiet
aut quid nequius excogitabit caro et
sanguis
et hoc arguitur
31 virtutem altitudinis caeli ipse conspicit
et omnes homines terra et cinis