1 Κριτὴς σοφὸς παιδεύσει τὸν λαὸν αὐτοῦ,
καὶ ἡγεμονία συνετοῦ τεταγμένη ἔσται.
2 κατὰ τὸν κριτὴν τοῦ λαοῦ οὕτως καὶ οἱ λειτουργοὶ αὐτοῦ,
καὶ κατὰ τὸν ἡγούμενον τῆς πόλεως πάντες οἱ κατοικοῦντες αὐτήν.
3 βασιλεὺς ἀπαίδευτος ἀπολεῖ τὸν λαὸν αὐτοῦ,
καὶ πόλις οἰκισθήσεται ἐν συνέσει δυναστῶν.
4 ἐν χειρὶ κυρίου ἡ ἐξουσία τῆς γῆς,
καὶ τὸν χρήσιμον ἐγερεῖ εἰς καιρὸν ἐπ᾽ αὐτῆς.
5 ἐν χειρὶ κυρίου εὐοδία ἀνδρός,
καὶ προσώπῳ γραμματέως ἐπιθήσει δόξαν αὐτοῦ.
6 Ἐπὶ παντὶ ἀδικήματι μὴ μηνιάσῃς τῷ πλησίον
καὶ μὴ πρᾶσσε μηδὲν ἐν ἔργοις ὕβρεως.
7 μισητὴ ἔναντι κυρίου καὶ ἀνθρώπων ὑπερηφανία,
καὶ ἐξ ἀμφοτέρων πλημμελὴς ἡ ἀδικία.
8 βασιλεία ἀπὸ ἔθνους εἰς ἔθνος μετάγεται
διὰ ἀδικίας καὶ ὕβρεις καὶ χρήματα.
9 τί ὑπερηφανεύεται γῆ καὶ σποδός;
ὅτι ἐν ζωῇ ἔρριψα τὰ ἐνδόσθια αὐτοῦ.
10 μακρὸν ἀρρώστημα, σκώπτει ἰατρός·
καὶ βασιλεὺς σήμερον, καὶ αὔριον τελευτήσει.
11 ἐν γὰρ τῷ ἀποθανεῖν ἄνθρωπον
κληρονομήσει ἑρπετὰ καὶ θηρία καὶ σκώληκας.
12 Ἀρχὴ ὑπερηφανίας ἀνθρώπου ἀφίστασθαι ἀπὸ κυρίου,
καὶ ἀπὸ τοῦ ποιήσαντος αὐτὸν ἀπέστη ἡ καρδία αὐτοῦ.
13 ὅτι ἀρχὴ ὑπερηφανίας ἁμαρτία,
καὶ ὁ κρατῶν αὐτῆς ἐξομβρήσει βδέλυγμα·
διὰ τοῦτο παρεδόξασεν κύριος τὰς ἐπαγωγὰς
καὶ κατέστρεψεν εἰς τέλος αὐτούς.
14 θρόνους ἀρχόντων καθεῖλεν ὁ κύριος
καὶ ἐκάθισεν πραεῖς ἀντ᾽ αὐτῶν·
15 ῥίζας ἐθνῶν ἐξέτιλεν ὁ κύριος
καὶ ἐφύτευσεν ταπεινοὺς ἀντ᾽ αὐτῶν·
16 χώρας ἐθνῶν κατέστρεψεν ὁ κύριος
καὶ ἀπώλεσεν αὐτὰς ἕως θεμελίων γῆς·
17 ἐξῆρεν ἐξ αὐτῶν καὶ ἀπώλεσεν αὐτοὺς
καὶ κατέπαυσεν ἀπὸ γῆς τὸ μνημόσυνον αὐτῶν.
18 οὐκ ἔκτισται ἀνθρώποις ὑπερηφανία
οὐδὲ ὀργὴ θυμοῦ γεννήμασιν γυναικῶν.
19 Σπέρμα ἔντιμον ποῖον; σπέρμα ἀνθρώπου.
σπέρμα ἔντιμον ποῖον; οἱ φοβούμενοι τὸν κύριον.
σπέρμα ἄτιμον ποῖον; σπέρμα ἀνθρώπου.
σπέρμα ἄτιμον ποῖον; οἱ παραβαίνοντες ἐντολάς.
20 ἐν μέσῳ ἀδελφῶν ὁ ἡγούμενος αὐτῶν ἔντιμος,
καὶ οἱ φοβούμενοι κύριον ἐν ὀφθαλμοῖς αὐτοῦ.
22 πλούσιος καὶ ἔνδοξος καὶ πτωχός,
τὸ καύχημα αὐτῶν φόβος κυρίου.
23 οὐ δίκαιον ἀτιμάσαι πτωχὸν συνετόν,
καὶ οὐ καθήκει δοξάσαι ἄνδρα ἁμαρτωλόν.
24 μεγιστὰν καὶ κριτὴς καὶ δυνάστης δοξασθήσεται,
καὶ οὐκ ἔστιν αὐτῶν τις μείζων τοῦ φοβουμένου τὸν κύριον.
25 οἰκέτῃ σοφῷ ἐλεύθεροι λειτουργήσουσιν,
καὶ ἀνὴρ ἐπιστήμων οὐ γογγύσει.
26 Μὴ σοφίζου ποιῆσαι τὸ ἔργον σου
καὶ μὴ δοξάζου ἐν καιρῷ στενοχωρίας σου.
27 κρείσσων ἐργαζόμενος καὶ περισσεύων ἐν πᾶσιν
ἢ περιπατῶν δοξαζόμενος καὶ ἀπορῶν ἄρτων.
28 τέκνον, ἐν πραΰτητι δόξασον τὴν ψυχήν σου
καὶ δὸς αὐτῇ τιμὴν κατὰ τὴν ἀξίαν αὐτῆς.
29 τὸν ἁμαρτάνοντα εἰς τὴν ψυχὴν αὐτοῦ τίς δικαιώσει;
καὶ τίς δοξάσει τὸν ἀτιμάζοντα τὴν ζωὴν αὐτοῦ;
30 πτωχὸς δοξάζεται δι᾽ ἐπιστήμην αὐτοῦ,
καὶ πλούσιος δοξάζεται διὰ τὸν πλοῦτον αὐτοῦ.
31 ὁ δεδοξασμένος ἐν πτωχείᾳ, καὶ ἐν πλούτῳ ποσαχῶς;
καὶ ὁ ἄδοξος ἐν πλούτῳ, καὶ ἐν πτωχείᾳ ποσαχῶς;
1 iudex sapiens vindicabit populum
suum
et principatus sensati stabilis erit
2 secundum iudicem populi sic et ministri eius
et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes
3 rex insipiens perdet populum suum
et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium
4 in manu Dei potestas terrae
et exclamabilis omnis iniquitas gentium
et utilem rectorem in tempus suscitabit
super illam
5 in manu Dei potestas hominis
et super faciem scribae inponet honorem suum
6 omnis iniuriae proximi ne memineris
et nihil agas in operibus iniuriae
7 odibilis coram Deo et hominibus superbia
et execrabilis omnis iniquitas gentium
8 regnum a gente in gentem transfertur
propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos
9 avaro autem nihil est scelestius
quid superbit terra et cinis
10 nihil est iniquius quam amare pecuniam
hic enim et animam suam venalem habet
quoniam in vita sua proiecit intima sua
11 omnis potentatus brevis via
12 brevem languorem praecidit medicus
sic et rex hodie est et cras morietur
13 cum enim moritur homo
hereditabit serpentes et bestias et vermes
14 initium superbiae hominis apostatare a Deo
15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius
quoniam initium peccati omnis superbia
qui tenuerit illam adimplebitur maledictis
et subvertet eos in finem
16 propterea exhonoravit Dominus conventus malorum
et destruxit eos usque in finem
17 sedes ducum superborum destruxit Deus
et sedere fecit mites pro illis
18 radices gentium superbarum arefecit Deus
et plantavit humiles ex ipsis gentibus
19 terras gentium evertit Dominus
et perdidit eas usque ad fundamentum
20 arefecit ex ipsis et disperdidit illos
et cessare fecit memoriam eorum a terra
21 perdidit Deus memoriam superborum
et reliquit memoriam humilium sensu
22 non est creata hominibus superbia
neque iracundia nationi mulierum
23 semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum
semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata
Domini
24 in medio fratrum rector illorum in honore
et qui timent Deum erunt in oculis illius
25 gloria divitum honoratorum et pauperum
timor Dei est
26 non despicere hominem iustum pauperem
et non magnificare virum peccatorem divitem
27 magnus est iudex et potens est in honore
et non est maior illo qui timet Deum
28 servo sensato liberi servient
et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus
et inscius non honorabitur
29 noli te extollere in faciendo opere tuo
et noli cunctari in tempore angustiae
30 melior est qui operatur et abundat in omnibus
quam qui gloriatur et eget panem
31 fili in mansuetudine serva animam tuam
et da illi honorem secundum meritum suum
32 peccantem in animam suam quis iustificabit
et quis honorificabit exhonorantem animam
suam
33 pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum
et est homo qui honorificatur propter substantiam suam
34 qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia
et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur