1 ἔστιν γὰρ ἀργυρίῳ τόπος, ὅθεν γίνεται, τόπος δὲ χρυσίῳ, ὅθεν διηθεῖται.
2 σίδηρος μὲν γὰρ ἐκ γῆς γίνεται, χαλκὸς δὲ ἴσα λίθῳ λατομεῖται.
3 τάξιν ἔθετο σκότει,* καὶ πᾶν πέρας αὐτὸς ἐξακριβάζεται·* λίθος σκοτία καὶ σκιὰ θανάτου,
4 διακοπὴ χειμάρρου ἀπὸ κονίας·‡ οἱ δὲ ἐπιλανθανόμενοι ὁδὸν δικαίαν ἠσθένησαν ἐκ βροτῶν.
5 γῆ, ἐξ αὐτῆς ἐξελεύσεται ἄρτος,* ὑποκάτω αὐτῆς ἐστράφη ὡσεὶ πῦρ.
6 τόπος σαπφείρου οἱ λίθοι αὐτῆς,* καὶ χῶμα, χρυσίον αὐτῷ.
7 τρίβος, οὐκ ἔγνω αὐτὴν πετεινόν,* καὶ οὐ παρέβλεψεν αὐτὴν ὀφθαλμὸς γυπός·
8 οὐκ ἐπάτησαν αὐτὴν υἱοὶ ἀλαζόνων,* οὐ παρῆλθεν ἐπ᾽ αὐτῆς λέων.
9 ἐν ἀκροτόμῳ ἐξέτεινεν χεῖρα αὐτοῦ,‡ κατέστρεψεν δὲ ἐκ ῥιζῶν ὄρη·
10 δίνας δὲ ποταμῶν ἔρρηξεν, πᾶν δὲ ἔντιμον εἶδέν μου ὁ ὀφθαλμός·
11 βάθη δὲ ποταμῶν ἀνεκάλυψεν, ἔδειξεν δὲ ἑαυτοῦ δύναμιν εἰς φῶς.
12 ἡ δὲ σοφία πόθεν εὑρέθη; ποῖος δὲ τόπος ἐστὶν τῆς ἐπιστήμης;
13 οὐκ οἶδεν βροτὸς ὁδὸν αὐτῆς, οὐδὲ μὴ εὑρεθῇ ἐν ἀνθρώποις.
14 ἄβυσσος εἶπεν Οὐκ ἔστιν ἐν ἐμοί·* καὶ θάλασσα εἶπεν Οὐκ ἔστιν μετ᾽ ἐμοῦ.
15 οὐ δώσει συγκλεισμὸν ἀντ᾽ αὐτῆς,* καὶ οὐ σταθήσεται ἀργύριον ἀντάλλαγμα αὐτῆς·
16 καὶ οὐ συμβασταχθήσεται χρυσίῳ Ωφιρ,* ἐν ὄνυχι τιμίῳ καὶ σαπφείρῳ·
17 οὐκ ἰσωθήσεται αὐτῇ χρυσίον καὶ ὕαλος* καὶ τὸ ἄλλαγμα αὐτῆς σκεύη χρυσᾶ·
18 μετέωρα καὶ γαβις οὐ μνησθήσεται,* καὶ ἕλκυσον σοφίαν ὑπὲρ τὰ ἐσώτατα·
19 οὐκ ἰσωθήσεται αὐτῇ τοπάζιον Αἰθιοπίας,* χρυσίῳ καθαρῷ οὐ συμβασταχθήσεται.‡
20 ἡ δὲ σοφία πόθεν εὑρέθη; ποῖος δὲ τόπος ἐστὶν τῆς συνέσεως;
21 λέληθεν πάντα ἄνθρωπον* καὶ ἀπὸ πετεινῶν τοῦ οὐρανοῦ ἐκρύβη·
22 ἡ ἀπώλεια καὶ ὁ θάνατος εἶπαν‡ Ἀκηκόαμεν δὲ αὐτῆς τὸ κλέος.
23 ὁ θεὸς εὖ συνέστησεν αὐτῆς τὴν ὁδόν, αὐτὸς δὲ οἶδεν τὸν τόπον αὐτῆς·
24 αὐτὸς γὰρ τὴν ὑπ᾽ οὐρανὸν πᾶσαν ἐφορᾷ εἰδὼς τὰ ἐν τῇ γῇ πάντα, ἃ ἐποίησεν,
25 ἀνέμων σταθμὸν ὕδατός τε μέτρα·
26 ὅτε ἐποίησεν οὕτως, ὑετὸν ἠρίθμησεν* καὶ ὁδὸν ἐν τινάγματι φωνάς·
27 τότε εἶδεν αὐτὴν καὶ ἐξηγήσατο αὐτήν,‡ ἑτοιμάσας ἐξιχνίασεν.
28 εἶπεν δὲ ἀνθρώπῳ Ἰδοὺ ἡ θεοσέβειά ἐστιν σοφία, τὸ δὲ ἀπέχεσθαι ἀπὸ κακῶν ἐστιν ἐπιστήμη.
1 habet argentum venarum suarum principia
et auro locus est in quo conflatur
2 ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur
3 tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat
lapidem quoque caliginis et umbram mortis
4 dividit torrens a populo peregrinante eos
quos oblitus est pes egentis hominum et invios
5 terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
6 locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
7 semitam ignoravit avis
nec intuitus est oculus vulturis
8 non calcaverunt eam filii institorum
nec pertransivit per eam leaena
9 ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
10 in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius
11 profunda quoque fluviorum scrutatus est
et abscondita produxit in lucem
12 sapientia vero ubi invenitur
et quis est locus intellegentiae
13 nescit homo pretium eius
nec invenitur in terra suaviter viventium
14 abyssus dicit non est in me
et mare loquitur non est mecum
15 non dabitur aurum obrizum pro ea
nec adpendetur argentum in commutatione eius
16 non conferetur tinctis Indiae coloribus
nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
17 non adaequabitur ei aurum vel vitrum
nec commutabuntur pro ea vasa auri
18 excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius
trahitur autem sapientia de occultis
19 non adaequabitur ei topazium
de Aethiopia
nec tincturae mundissimae conponetur
20 unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae
21 abscondita est ab oculis omnium viventium
volucres quoque caeli latet
22 perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius
23 Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
24 ipse enim fines mundi intuetur
et omnia quae sub caelo sunt respicit
25 qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
27 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit
28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia
et recedere a malo intellegentia