1 τίς δῴη μοι ἐν τῇ ἐρήμῳ σταθμὸν ἔσχατον καὶ καταλείψω τὸν λαόν μου καὶ ἀπελεύσομαι ἀπ᾽ αὐτῶν; ὅτι πάντες μοιχῶνται, σύνοδος ἀθετούντων. 2 καὶ ἐνέτειναν τὴν γλῶσσαν αὐτῶν ὡς τόξον· ψεῦδος καὶ οὐ πίστις ἐνίσχυσεν ἐπὶ τῆς γῆς, ὅτι ἐκ κακῶν εἰς κακὰ ἐξήλθοσαν καὶ ἐμὲ οὐκ ἔγνωσαν. 3 ἕκαστος ἀπὸ τοῦ πλησίον αὐτοῦ φυλάξασθε καὶ ἐπ᾽ ἀδελφοῖς αὐτῶν μὴ πεποίθατε, ὅτι πᾶς ἀδελφὸς πτέρνῃ πτερνιεῖ, καὶ πᾶς φίλος δολίως πορεύσεται. 4 ἕκαστος κατὰ τοῦ φίλου αὐτοῦ καταπαίξεται, ἀλήθειαν οὐ μὴ λαλήσωσιν· μεμάθηκεν ἡ γλῶσσα αὐτῶν λαλεῖν ψευδῆ, ἠδίκησαν καὶ οὐ διέλιπον τοῦ ἐπιστρέψαι. 5 τόκος ἐπὶ τόκῳ, δόλος ἐπὶ δόλῳ· οὐκ ἤθελον εἰδέναι με. 6 διὰ τοῦτο τάδε λέγει κύριος Ἰδοὺ ἐγὼ πυρώσω αὐτοὺς καὶ δοκιμῶ αὐτούς, ὅτι ποιήσω ἀπὸ προσώπου πονηρίας θυγατρὸς λαοῦ μου. 7 βολὶς τιτρώσκουσα ἡ γλῶσσα αὐτῶν, δόλια τὰ ῥήματα τοῦ στόματος αὐτῶν· τῷ πλησίον αὐτοῦ λαλεῖ εἰρηνικὰ καὶ ἐν ἑαυτῷ ἔχει τὴν ἔχθραν. 8 μὴ ἐπὶ τούτοις οὐκ ἐπισκέψομαι, λέγει κύριος, ἢ ἐν λαῷ τῷ τοιούτῳ οὐκ ἐκδικήσει ἡ ψυχή μου;
9 Ἐπὶ τὰ ὄρη λάβετε κοπετὸν καὶ ἐπὶ τὰς τρίβους τῆς ἐρήμου θρῆνον, ὅτι ἐξέλιπον παρὰ τὸ μὴ εἶναι ἀνθρώπους· οὐκ ἤκουσαν φωνὴν ὑπάρξεως· ἀπὸ πετεινῶν τοῦ οὐρανοῦ καὶ ἕως κτηνῶν ἐξέστησαν, ᾤχοντο. 10 καὶ δώσω τὴν Ιερουσαλημ εἰς μετοικίαν καὶ εἰς κατοικητήριον δρακόντων καὶ τὰς πόλεις Ιουδα εἰς ἀφανισμὸν θήσομαι παρὰ τὸ μὴ κατοικεῖσθαι. 11 τίς ὁ ἄνθρωπος ὁ συνετός, καὶ συνέτω τοῦτο, καὶ ᾧ λόγος στόματος κυρίου πρὸς αὐτόν, ἀναγγειλάτω ὑμῖν· ἕνεκεν τίνος ἀπώλετο ἡ γῆ, ἀνήφθη ὡς ἔρημος παρὰ τὸ μὴ διοδεύεσθαι αὐτήν; 12 καὶ εἶπεν κύριος πρός με Διὰ τὸ ἐγκαταλιπεῖν αὐτοὺς τὸν νόμον μου, ὃν ἔδωκα πρὸ προσώπου αὐτῶν, καὶ οὐκ ἤκουσαν τῆς φωνῆς μου, 13 ἀλλ᾽ ἐπορεύθησαν ὀπίσω τῶν ἀρεστῶν τῆς καρδίας αὐτῶν τῆς κακῆς καὶ ὀπίσω τῶν εἰδώλων, ἃ ἐδίδαξαν αὐτοὺς οἱ πατέρες αὐτῶν, 14 διὰ τοῦτο τάδε λέγει κύριος ὁ θεὸς Ισραηλ Ἰδοὺ ἐγὼ ψωμιῶ αὐτοὺς ἀνάγκας καὶ ποτιῶ αὐτοὺς ὕδωρ χολῆς 15 καὶ διασκορπιῶ αὐτοὺς ἐν τοῖς ἔθνεσιν, εἰς οὓς οὐκ ἐγίνωσκον αὐτοὶ καὶ οἱ πατέρες αὐτῶν, καὶ ἐπαποστελῶ ἐπ᾽ αὐτοὺς τὴν μάχαιραν ἕως τοῦ ἐξαναλῶσαι αὐτοὺς ἐν αὐτῇ. 16 τάδε λέγει κύριος Καλέσατε τὰς θρηνούσας καὶ ἐλθέτωσαν, καὶ πρὸς τὰς σοφὰς ἀποστείλατε καὶ φθεγξάσθωσαν 17 καὶ λαβέτωσαν ἐφ᾽ ὑμᾶς θρῆνον, καὶ καταγαγέτωσαν οἱ ὀφθαλμοὶ ὑμῶν δάκρυα, καὶ τὰ βλέφαρα ὑμῶν ῥείτω ὕδωρ. 18 ὅτι φωνὴ οἴκτου ἠκούσθη ἐν Σιων Πῶς ἐταλαιπωρήσαμεν κατῃσχύνθημεν σφόδρα, ὅτι ἐγκατελίπομεν τὴν γῆν καὶ ἀπερρίψαμεν τὰ σκηνώματα ἡμῶν. 19 ἀκούσατε δή, γυναῖκες, λόγον θεοῦ, καὶ δεξάσθω τὰ ὦτα ὑμῶν λόγους στόματος αὐτοῦ, καὶ διδάξατε τὰς θυγατέρας ὑμῶν οἶκτον καὶ γυνὴ τὴν πλησίον αὐτῆς θρῆνον. 20 ὅτι ἀνέβη θάνατος διὰ τῶν θυρίδων ὑμῶν, εἰσῆλθεν εἰς τὴν γῆν ὑμῶν τοῦ ἐκτρῖψαι νήπια ἔξωθεν καὶ νεανίσκους ἀπὸ τῶν πλατειῶν. 21 καὶ ἔσονται οἱ νεκροὶ τῶν ἀνθρώπων εἰς παράδειγμα ἐπὶ προσώπου τοῦ πεδίου τῆς γῆς ὑμῶν καὶ ὡς χόρτος ὀπίσω θερίζοντος, καὶ οὐκ ἔσται ὁ συνάγων.
22 Τάδε λέγει κύριος Μὴ καυχάσθω ὁ σοφὸς ἐν τῇ σοφίᾳ αὐτοῦ, καὶ μὴ καυχάσθω ὁ ἰσχυρὸς ἐν τῇ ἰσχύι αὐτοῦ, καὶ μὴ καυχάσθω ὁ πλούσιος ἐν τῷ πλούτῳ αὐτοῦ, 23 ἀλλ᾽ ἢ ἐν τούτῳ καυχάσθω ὁ καυχώμενος, συνίειν καὶ γινώσκειν ὅτι ἐγώ εἰμι κύριος ποιῶν ἔλεος καὶ κρίμα καὶ δικαιοσύνην ἐπὶ τῆς γῆς, ὅτι ἐν τούτοις τὸ θέλημά μου, λέγει κύριος. 24 ἰδοὺ ἡμέραι ἔρχονται, λέγει κύριος, καὶ ἐπισκέψομαι ἐπὶ πάντας περιτετμημένους ἀκροβυστίας αὐτῶν, 25 ἐπ᾽ Αἴγυπτον καὶ ἐπὶ τὴν Ιουδαίαν καὶ ἐπὶ Εδωμ καὶ ἐπὶ υἱοὺς Αμμων καὶ ἐπὶ υἱοὺς Μωαβ καὶ ἐπὶ πάντα περικειρόμενον τὰ κατὰ πρόσωπον αὐτοῦ τοὺς κατοικοῦντας ἐν τῇ ἐρήμῳ· ὅτι πάντα τὰ ἔθνη ἀπερίτμητα σαρκί, καὶ πᾶς οἶκος Ισραηλ ἀπερίτμητοι καρδίας αὐτῶν.
1 quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum
et plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei
2 quis dabit me in solitudine diversorium viatorum
et derelinquam populum meum et recedam ab eis
quia omnes adulteri sunt coetus praevaricatorum
3 et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis
confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt
et me non cognoverunt dicit Dominus
4 unusquisque se a proximo suo custodiat
et in omni fratre suo non habeat fiduciam
quia omnis frater subplantans subplantabit
et omnis amicus fraudulenter incedet
5 et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquentur
docuerunt enim linguam suam loqui mendacium
ut inique agerent laboraverunt
6 habitatio tua in medio doli
in dolo rennuerunt scire me dicit Dominus
7 propterea haec dicit Dominus exercituum
ecce ego conflabo et probabo eos
quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei
8 sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est
in ore suo pacem cum amico suo loquitur
et occulte ponit ei insidias
9 numquid super his non visitabo dicit Dominus
aut in gentem huiuscemodi non ulciscetur anima
mea
10 super montes adsumam fletum ac lamentum
et super speciosa deserti planctum
quoniam incensa sunt eo quod non sit vir pertransiens
et non audierunt vocem possidentis
a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt
11 et dabo Hierusalem in acervos harenae et cubilia draconum
et civitates Iuda dabo in desolationem eo quod non sit habitator
12 quis est vir sapiens qui intellegat hoc
et ad quem verbum oris Domini fiat ut adnuntiet istud
quare perierit terra exusta sit quasi desertum
eo quod non sit qui pertranseat
13 et dixit Dominus quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis
et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea
14 et abierunt post pravitatem cordis sui
et post Baalim quos didicerunt a patribus suis
15 idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
ecce ego cibabo eos populum istum absinthio
et potum dabo eis aquam fellis
16 et dispergam eos in gentibus
quas non noverunt ipsi et patres eorum
et mittam post eos gladium donec consumantur
17 haec dicit Dominus exercituum
contemplamini et vocate lamentatrices et veniant
et ad eas quae sapientes sunt mittite et properent
18 festinent et adsumant super nos lamentum
deducant oculi nostri lacrimas
et palpebrae nostrae defluant aquis
19 quia vox lamentationis audita est de Sion
quomodo vastati sumus et confusi vehementer
quia dereliquimus terram quoniam deiecta sunt tabernacula nostra
20 audite ergo mulieres verbum Domini
et adsumat auris vestra sermonem oris eius
et docete filias vestras lamentum
et unaquaeque proximam suam planctum
21 quia ascendit mors per fenestras nostras
ingressa est domos nostras
disperdere parvulos de foris iuvenes de plateis
22 loquere haec dicit Dominus
et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis
et quasi faenum post tergum metentis et non est qui colligat
23 haec dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua
et non glorietur fortis in fortitudine sua
et non glorietur dives in divitiis suis
24 sed in hoc glorietur qui gloriatur
scire et nosse me quia ego sum Dominus
qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra
haec enim placent mihi ait Dominus
25 ecce dies veniunt dicit Dominus
et visitabo super omnem qui circumcisum habet
praeputium
26 super Aegyptum et super Iudam et super Edom
et super filios Ammon et super Moab
et super omnes qui adtonsi sunt in comam
habitantes in deserto
quia omnes gentes habent praeputium
omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt corde