1 ἐν τῷ καιρῷ ἐκείνῳ, λέγει κύριος, ἐξοίσουσιν τὰ ὀστᾶ τῶν βασιλέων Ιουδα καὶ τὰ ὀστᾶ τῶν ἀρχόντων αὐτοῦ καὶ τὰ ὀστᾶ τῶν ἱερέων καὶ τὰ ὀστᾶ τῶν προφητῶν καὶ τὰ ὀστᾶ τῶν κατοικούντων Ιερουσαλημ ἐκ τῶν τάφων αὐτῶν 2 καὶ ψύξουσιν αὐτὰ πρὸς τὸν ἥλιον καὶ τὴν σελήνην καὶ πρὸς πάντας τοὺς ἀστέρας καὶ πρὸς πᾶσαν τὴν στρατιὰν τοῦ οὐρανοῦ, ἃ ἠγάπησαν καὶ οἷς ἐδούλευσαν καὶ ὧν ἐπορεύθησαν ὀπίσω αὐτῶν καὶ ὧν ἀντείχοντο καὶ οἷς προσεκύνησαν αὐτοῖς· οὐ κοπήσονται καὶ οὐ ταφήσονται καὶ ἔσονται εἰς παράδειγμα ἐπὶ προσώπου τῆς γῆς, 3 ὅτι εἵλοντο τὸν θάνατον ἢ τὴν ζωήν, καὶ πᾶσιν τοῖς καταλοίποις τοῖς καταλειφθεῖσιν ἀπὸ τῆς γενεᾶς ἐκείνης ἐν παντὶ τόπῳ, οὗ ἐὰν ἐξώσω αὐτοὺς ἐκεῖ.
4 Ὅτι τάδε λέγει κύριος Μὴ ὁ πίπτων οὐκ ἀνίσταται; ἢ ὁ ἀποστρέφων οὐκ ἐπιστρέφει; 5 διὰ τί ἀπέστρεψεν ὁ λαός μου οὗτος ἀποστροφὴν ἀναιδῆ καὶ κατεκρατήθησαν ἐν τῇ προαιρέσει αὐτῶν καὶ οὐκ ἠθέλησαν τοῦ ἐπιστρέψαι; 6 ἐνωτίσασθε δὴ καὶ ἀκούσατε· οὐχ οὕτως λαλήσουσιν, οὐκ ἔστιν ἄνθρωπος μετανοῶν ἀπὸ τῆς κακίας αὐτοῦ λέγων Τί ἐποίησα; διέλιπεν ὁ τρέχων ἀπὸ τοῦ δρόμου αὐτοῦ ὡς ἵππος κάθιδρος ἐν χρεμετισμῷ αὐτοῦ. 7 καὶ ἡ ασιδα ἐν τῷ οὐρανῷ ἔγνω τὸν καιρὸν αὐτῆς, τρυγὼν καὶ χελιδών, ἀγροῦ στρουθία ἐφύλαξαν καιροὺς εἰσόδων αὐτῶν, ὁ δὲ λαός μου οὐκ ἔγνω τὰ κρίματα κυρίου. 8 πῶς ἐρεῖτε ὅτι Σοφοί ἐσμεν ἡμεῖς, καὶ νόμος κυρίου ἐστὶν μεθ᾽ ἡμῶν; εἰς μάτην ἐγενήθη σχοῖνος ψευδὴς γραμματεῦσιν. 9 ᾐσχύνθησαν σοφοὶ καὶ ἐπτοήθησαν καὶ ἑάλωσαν, ὅτι τὸν λόγον κυρίου ἀπεδοκίμασαν· σοφία τίς ἐστιν ἐν αὐτοῖς; 10 διὰ τοῦτο δώσω τὰς γυναῖκας αὐτῶν ἑτέροις καὶ τοὺς ἀγροὺς αὐτῶν τοῖς κληρονόμοις, 13 καὶ συνάξουσιν τὰ γενήματα αὐτῶν, λέγει κύριος, οὐκ ἔστιν σταφυλὴ ἐν ταῖς ἀμπέλοις, καὶ οὐκ ἔστιν σῦκα ἐν ταῖς συκαῖς, καὶ τὰ φύλλα κατερρύηκεν. 14 ἐπὶ τί ἡμεῖς καθήμεθα; συνάχθητε καὶ εἰσέλθωμεν εἰς τὰς πόλεις τὰς ὀχυρὰς καὶ ἀπορριφῶμεν, ὅτι ὁ θεὸς ἀπέρριψεν ἡμᾶς καὶ ἐπότισεν ἡμᾶς ὕδωρ χολῆς, ὅτι ἡμάρτομεν ἐναντίον αὐτοῦ. 15 συνήχθημεν εἰς εἰρήνην, καὶ οὐκ ἦν ἀγαθά· εἰς καιρὸν ἰάσεως, καὶ ἰδοὺ σπουδή. 16 ἐκ Δαν ἀκουσόμεθα φωνὴν ὀξύτητος ἵππων αὐτοῦ, ἀπὸ φωνῆς χρεμετισμοῦ ἱππασίας ἵππων αὐτοῦ ἐσείσθη πᾶσα ἡ γῆ· καὶ ἥξει καὶ καταφάγεται τὴν γῆν καὶ τὸ πλήρωμα αὐτῆς, πόλιν καὶ τοὺς κατοικοῦντας ἐν αὐτῇ. 17 διότι ἰδοὺ ἐγὼ ἐξαποστέλλω εἰς ὑμᾶς ὄφεις θανατοῦντας, οἷς οὐκ ἔστιν ἐπᾷσαι, καὶ δήξονται ὑμᾶς. 18 ἀνίατα μετ᾽ ὀδύνης καρδίας ὑμῶν ἀπορουμένης. 19 ἰδοὺ φωνὴ κραυγῆς θυγατρὸς λαοῦ μου ἀπὸ γῆς μακρόθεν Μὴ κύριος οὐκ ἔστιν ἐν Σιων; ἢ βασιλεὺς οὐκ ἔστιν ἐκεῖ; διὰ τί παρώργισάν με ἐν τοῖς γλυπτοῖς αὐτῶν καὶ ἐν ματαίοις ἀλλοτρίοις; 20 διῆλθεν θέρος, παρῆλθεν ἄμητος, καὶ ἡμεῖς οὐ διεσώθημεν. 21 ἐπὶ συντρίμματι θυγατρὸς λαοῦ μου ἐσκοτώθην· ἀπορίᾳ κατίσχυσάν με ὠδῖνες ὡς τικτούσης. 22 μὴ ῥητίνη οὐκ ἔστιν ἐν Γαλααδ, ἢ ἰατρὸς οὐκ ἔστιν ἐκεῖ; διὰ τί οὐκ ἀνέβη ἴασις θυγατρὸς λαοῦ μου; 23 τίς δώσει κεφαλῇ μου ὕδωρ καὶ ὀφθαλμοῖς μου πηγὴν δακρύων, καὶ κλαύσομαι τὸν λαόν μου τοῦτον ἡμέρας καὶ νυκτός, τοὺς τετραυματισμένους θυγατρὸς λαοῦ μου; —
1 in tempore illo ait Dominus
eicient ossa regis Iuda et ossa principum eius
et ossa sacerdotum et ossa prophetarum
et ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis
2 et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli
quae dilexerunt et quibus servierunt
et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt
non colligentur et non sepelientur
in sterquilinium super faciem terrae erunt
3 et eligent magis mortem quam vitam
omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima
in universis locis quae derelicta sunt
ad quae eieci eos dicit Dominus exercituum
4 et dices ad eos haec dicit Dominus
numquid qui cadet non resurget
et qui aversus est non revertetur
5 quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione contentiosa
adprehenderunt mendacium et noluerunt reverti
6 adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur
nullus est qui agat paenitentiam super peccato suo dicens quid feci
omnes conversi sunt ad cursum suum
quasi equus impetu vadens in proelio
7 milvus in caelo cognovit tempus suum
turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui
populus autem meus non cognovit iudicium Domini
8 quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est
vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum
9 confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt
verbum enim Domini proiecerunt et sapientia nulla est in eis
10 propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum heredibus
quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur
a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium
11 et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam
dicentes pax pax cum non esset pax
12 confusi sunt quia abominationem fecerunt
quinimmo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt
idcirco cadent inter corruentes
in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus
13 congregans congregabo eos ait Dominus
non est uva in vitibus et non sunt ficus in ficulnea
folium defluxit et dedi eis quae praetergressa sunt
14 quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam
et sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit
et potum dedit nobis aquam fellis peccavimus enim Domino
15 expectavimus pacem et non erat bonum
tempus medellae et ecce formido
16 a Dan auditus est fremitus equorum eius
a voce hinnituum pugnatorum eius commota est omnis terra
et venerunt et devoraverunt terram et plenitudinem eius
urbem et habitatores eius
17 quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos
quibus non est incantatio
et mordebunt vos ait Dominus
18 dolor meus super dolorem in me cor meum maerens
19 ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua
numquid Dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea
quare ergo me ad iracundiam concitaverunt
in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis
20 transiit messis finita est aestas et nos salvati non sumus
21 super contritionem filiae populi mei contritus sum et
contristatus
stupor obtinuit me
22 numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi
quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei