1 Καὶ ἐγένετο ἐν τῷ τετάρτῳ ἔτει Σεδεκια βασιλέως Ιουδα ἐν μηνὶ τῷ πέμπτῳ εἶπέν μοι Ανανιας υἱὸς Αζωρ ὁ ψευδοπροφήτης ὁ ἀπὸ Γαβαων ἐν οἴκῳ κυρίου κατ᾽ ὀφθαλμοὺς τῶν ἱερέων καὶ παντὸς τοῦ λαοῦ λέγων 2 Οὕτως εἶπεν κύριος Συνέτριψα τὸν ζυγὸν τοῦ βασιλέως Βαβυλῶνος· 3 ἔτι δύο ἔτη ἡμερῶν ἐγὼ ἀποστρέψω εἰς τὸν τόπον τοῦτον τὰ σκεύη οἴκου κυρίου 4 καὶ Ιεχονιαν καὶ τὴν ἀποικίαν Ιουδα, ὅτι συντρίψω τὸν ζυγὸν βασιλέως Βαβυλῶνος. 5 καὶ εἶπεν Ιερεμιας πρὸς Ανανιαν κατ᾽ ὀφθαλμοὺς παντὸς τοῦ λαοῦ καὶ κατ᾽ ὀφθαλμοὺς τῶν ἱερέων τῶν ἑστηκότων ἐν οἴκῳ κυρίου 6 καὶ εἶπεν Ιερεμιας Ἀληθῶς· οὕτω ποιήσαι κύριος· στήσαι τὸν λόγον σου, ὃν σὺ προφητεύεις, τοῦ ἐπιστρέψαι τὰ σκεύη οἴκου κυρίου καὶ πᾶσαν τὴν ἀποικίαν ἐκ Βαβυλῶνος εἰς τὸν τόπον τοῦτον. 7 πλὴν ἀκούσατε τὸν λόγον κυρίου, ὃν ἐγὼ λέγω εἰς τὰ ὦτα ὑμῶν καὶ εἰς τὰ ὦτα παντὸς τοῦ λαοῦ 8 Οἱ προφῆται οἱ γεγονότες πρότεροί μου καὶ πρότεροι ὑμῶν ἀπὸ τοῦ αἰῶνος καὶ ἐπροφήτευσαν ἐπὶ γῆς πολλῆς καὶ ἐπὶ βασιλείας μεγάλας εἰς πόλεμον· 9 ὁ προφήτης ὁ προφητεύσας εἰς εἰρήνην, ἐλθόντος τοῦ λόγου γνώσονται τὸν προφήτην, ὃν ἀπέστειλεν αὐτοῖς κύριος ἐν πίστει. 10 καὶ ἔλαβεν Ανανιας ἐν ὀφθαλμοῖς παντὸς τοῦ λαοῦ τοὺς κλοιοὺς ἀπὸ τοῦ τραχήλου Ιερεμιου καὶ συνέτριψεν αὐτούς. 11 καὶ εἶπεν Ανανιας κατ᾽ ὀφθαλμοὺς παντὸς τοῦ λαοῦ λέγων Οὕτως εἶπεν κύριος Οὕτως συντρίψω τὸν ζυγὸν βασιλέως Βαβυλῶνος ἀπὸ τραχήλων πάντων τῶν ἐθνῶν. καὶ ᾤχετο Ιερεμιας εἰς τὴν ὁδὸν αὐτοῦ. — 12 καὶ ἐγένετο λόγος κυρίου πρὸς Ιερεμιαν μετὰ τὸ συντρῖψαι Ανανιαν τοὺς κλοιοὺς ἀπὸ τοῦ τραχήλου αὐτοῦ λέγων 13 Βάδιζε καὶ εἰπὸν πρὸς Ανανιαν λέγων Οὕτως εἶπεν κύριος Κλοιοὺς ξυλίνους συνέτριψας, καὶ ποιήσω ἀντ᾽ αὐτῶν κλοιοὺς σιδηροῦς· 14 ὅτι οὕτως εἶπεν κύριος Ζυγὸν σιδηροῦν ἔθηκα ἐπὶ τὸν τράχηλον πάντων τῶν ἐθνῶν ἐργάζεσθαι τῷ βασιλεῖ Βαβυλῶνος. 15 καὶ εἶπεν Ιερεμιας τῷ Ανανια Οὐκ ἀπέσταλκέν σε κύριος, καὶ πεποιθέναι ἐποίησας τὸν λαὸν τοῦτον ἐπ᾽ ἀδίκῳ· 16 διὰ τοῦτο οὕτως εἶπεν κύριος Ἰδοὺ ἐγὼ ἐξαποστέλλω σε ἀπὸ προσώπου τῆς γῆς, τούτῳ τῷ ἐνιαυτῷ ἀποθανῇ. 17 καὶ ἀπέθανεν ἐν τῷ μηνὶ τῷ ἑβδόμῳ.
1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino
in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens
2 vade ad domum Rechabitarum et loquere eis
et introduces eos in domum Domini in unam exedram
thesaurorum
et dabis eis bibere vinum
3 et adsumpsi Iezoniam filium Hieremiae filii Absaniae
et fratres eius et omnes filios eius
et universam domum Rechabitarum
4 et introduxi eos in domum Domini
ad gazofilacium filiorum Anan filii Hiegedeliae hominis Dei
quod erat iuxta gazofilacium principum
super thesaurum Maasiae filii Sellum qui erat custos vestibuli
5 et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices
et dixi ad eos bibite vinum
6 qui responderunt non bibemus vinum
quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens
non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum
7 et domum non aedificabitis et sementem non seretis
et vineas non plantabitis nec habebitis
sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris
ut vivatis diebus multis super faciem terrae in qua vos peregrinamini
8 oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri
in omnibus quae praecepit nobis
ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris
nos et mulieres nostrae filii et filiae nostrae
9 et non aedificaremus domos ad habitandum
et vineam et agrum et sementem non habuimus
10 sed habitavimus in tabernaculis
et oboedientes fecimus iuxta omnia
quae praecepit nobis Ionadab pater noster
11 cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram
diximus venite et ingrediamur Hierusalem
a facie exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syriae
et mansimus in Hierusalem
12 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
13 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
vade et dic viris Iuda et habitatoribus Hierusalem
numquid non recipietis disciplinam
ut oboediatis verbis meis dicit Dominus
14 praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab
quos praecepit filiis suis ut non biberent vinum
et non biberunt usque ad diem hanc
quia oboedierunt praecepto patris sui
ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens
et non oboedistis mihi
15 misique ad vos omnes servos meos prophetas
consurgens diluculo mittensque et dicens
convertimini unusquisque a via sua pessima
et bona facite studia vestra
et nolite sequi deos alienos neque colatis eos
et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris
et non inclinastis aurem vestram neque audistis me
16 firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum patris sui
quod praeceperat eis
populus autem iste non oboedivit mihi
17 idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
ecce ego adduco super Iudam
et super omnes habitatores Hierusalem
universam adflictionem quam locutus sum adversum eos
eo quod locutus sum ad illos et non audierunt
vocavi illos et non responderunt mihi
18 domui autem Rechabitarum dixit Hieremias
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris vestri
et custodistis omnia mandata eius
et fecistis universa quae praecepit vobis
19 propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab
stans in conspectu meo cunctis diebus