2 Οὕτως εἶπεν κύριος Ποίησον δεσμοὺς καὶ κλοιοὺς καὶ περίθου περὶ τὸν τράχηλόν σου· 3 καὶ ἀποστελεῖς αὐτοὺς πρὸς βασιλέα Ιδουμαίας καὶ πρὸς βασιλέα Μωαβ καὶ πρὸς βασιλέα υἱῶν Αμμων καὶ πρὸς βασιλέα Τύρου καὶ πρὸς βασιλέα Σιδῶνος ἐν χερσὶν ἀγγέλων αὐτῶν τῶν ἐρχομένων εἰς ἀπάντησιν αὐτῶν εἰς Ιερουσαλημ πρὸς Σεδεκιαν βασιλέα Ιουδα. 4 καὶ συντάξεις αὐτοῖς πρὸς τοὺς κυρίους αὐτῶν εἰπεῖν Οὕτως εἶπεν κύριος ὁ θεὸς Ισραηλ Οὕτως ἐρεῖτε πρὸς τοὺς κυρίους ὑμῶν 5 ὅτι ἐγὼ ἐποίησα τὴν γῆν ἐν τῇ ἰσχύι μου τῇ μεγάλῃ καὶ ἐν τῷ ἐπιχείρῳ μου τῷ ὑψηλῷ καὶ δώσω αὐτὴν ᾧ ἐὰν δόξῃ ἐν ὀφθαλμοῖς μου. 6 ἔδωκα τὴν γῆν τῷ Ναβουχοδονοσορ βασιλεῖ Βαβυλῶνος δουλεύειν αὐτῷ, καὶ τὰ θηρία τοῦ ἀγροῦ ἐργάζεσθαι αὐτῷ. 8 καὶ τὸ ἔθνος καὶ ἡ βασιλεία, ὅσοι ἐὰν μὴ ἐμβάλωσιν τὸν τράχηλον αὐτῶν ὑπὸ τὸν ζυγὸν βασιλέως Βαβυλῶνος, ἐν μαχαίρᾳ καὶ ἐν λιμῷ ἐπισκέψομαι αὐτούς, εἶπεν κύριος, ἕως ἐκλίπωσιν ἐν χειρὶ αὐτοῦ. 9 καὶ ὑμεῖς μὴ ἀκούετε τῶν ψευδοπροφητῶν ὑμῶν καὶ τῶν μαντευομένων ὑμῖν καὶ τῶν ἐνυπνιαζομένων ὑμῖν καὶ τῶν οἰωνισμάτων ὑμῶν καὶ τῶν φαρμάκων ὑμῶν τῶν λεγόντων Οὐ μὴ ἐργάσησθε τῷ βασιλεῖ Βαβυλῶνος· 10 ὅτι ψευδῆ αὐτοὶ προφητεύουσιν ὑμῖν πρὸς τὸ μακρῦναι ὑμᾶς ἀπὸ τῆς γῆς ὑμῶν. 11 καὶ τὸ ἔθνος, ὃ ἐὰν εἰσαγάγῃ τὸν τράχηλον αὐτοῦ ὑπὸ τὸν ζυγὸν βασιλέως Βαβυλῶνος καὶ ἐργάσηται αὐτῷ, καὶ καταλείψω αὐτὸν ἐπὶ τῆς γῆς αὐτοῦ, καὶ ἐργᾶται αὐτῷ καὶ ἐνοικήσει ἐν αὐτῇ. — 12 καὶ πρὸς Σεδεκιαν βασιλέα Ιουδα ἐλάλησα κατὰ πάντας τοὺς λόγους τούτους λέγων Εἰσαγάγετε τὸν τράχηλον ὑμῶν 14 καὶ ἐργάσασθε τῷ βασιλεῖ Βαβυλῶνος, ὅτι ἄδικα αὐτοὶ προφητεύουσιν ὑμῖν· 15 ὅτι οὐκ ἀπέστειλα αὐτούς, φησὶν κύριος, καὶ προφητεύουσιν τῷ ὀνόματί μου ἐπ᾽ ἀδίκῳ πρὸς τὸ ἀπολέσαι ὑμᾶς, καὶ ἀπολεῖσθε ὑμεῖς καὶ οἱ προφῆται ὑμῶν οἱ προφητεύοντες ὑμῖν ἐπ᾽ ἀδίκῳ ψευδῆ. 16 ὑμῖν καὶ παντὶ τῷ λαῷ τούτῳ καὶ τοῖς ἱερεῦσιν ἐλάλησα λέγων Οὕτως εἶπεν κύριος Μὴ ἀκούετε τῶν λόγων τῶν προφητῶν τῶν προφητευόντων ὑμῖν λεγόντων Ἰδοὺ σκεύη οἴκου κυρίου ἐπιστρέψει ἐκ Βαβυλῶνος· ὅτι ἄδικα αὐτοὶ προφητεύουσιν ὑμῖν, οὐκ ἀπέστειλα αὐτούς. 18 εἰ προφῆταί εἰσιν καὶ εἰ ἔστιν λόγος κυρίου ἐν αὐτοῖς, ἀπαντησάτωσάν μοι· 19 ὅτι οὕτως εἶπεν κύριος Καὶ τῶν ἐπιλοίπων σκευῶν, 20 ὧν οὐκ ἔλαβεν βασιλεὺς Βαβυλῶνος, ὅτε ἀπῴκισεν τὸν Ιεχονιαν ἐξ Ιερουσαλημ, 22 εἰς Βαβυλῶνα εἰσελεύσεται, λέγει κύριος.
1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino
quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius
universaque regna terrae quae erant sub potestate manus eius
et omnes populi bellabant contra Hierusalem
et contra omnes urbes eius dicens
2 haec dicit Dominus Deus Israhel
vade et loquere ad Sedeciam regem Iuda et dices ad eum
haec dicit Dominus
ecce ego tradam civitatem hanc in manu regis Babylonis
et succendet eam igni
3 et tu non effugies de manu eius
sed conprehensione capieris et in manu eius traderis
et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt
et os eius cum ore tuo loquetur
et Babylonem introibis
4 attamen audi verbum Domini Sedecia rex Iuda
haec dicit Dominus ad te non morieris in gladio
5 sed in pace morieris
et secundum conbustiones patrum tuorum
regum priorum qui fuerunt ante te
sic conburent te
et vae domine plangent te
quia verbum ego locutus sum dicit Dominus
6 et locutus est Hieremias propheta ad Sedeciam regem Iuda
universa verba haec in Hierusalem
7 et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Hierusalem
et contra omnes civitates Iuda quae reliquae erant
contra Lachis et contra Azeca
haec enim supererant de civitatibus Iuda urbes munitae
8 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino
postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Hierusalem
praedicans
9 ut dimitteret unusquisque servum suum
et unusquisque ancillam suam hebraeum et hebraeam liberos
et nequaquam dominarentur eis
id est in Iudaeo et fratre suo
10 audierunt ergo omnes principes et universus populus
qui inierant pactum
ut dimitteret unusquisque servum suum
et unusquisque ancillam suam liberos
et ultra non dominarentur in eis
audierunt igitur et dimiserunt
11 et conversi sunt deinceps
et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos
et subiugaverunt in famulos et in famulas
12 et factum est verbum Domini ad Hieremiam a Domino dicens
13 haec dicit Dominus Deus Israhel
ego percussi foedus cum patribus vestris
in die qua eduxi eos de terra Aegypti de domo servitutis dicens
14 cum conpleti fuerint septem anni
dimittat unusquisque fratrem suum hebraeum qui venditus est ei
et serviet tibi sex annis et dimittes eum a te liberum
et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam
15 et conversi estis vos hodie et fecistis quod rectum est in oculis meis
ut praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum
et inistis pactum in conspectu meo
in domo in qua invocatum est nomen meum super eam
16 et reversi estis et commaculastis nomen meum
et reduxistis unusquisque servum suum
et unusquisque ancillam suam
quos dimiseratis ut essent liberi et suae potestatis
et subiugastis eos ut sint vobis servi et ancillae
17 propterea haec dicit Dominus
vos non audistis me ut praedicaretis libertatem
unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo
ecce ego praedico libertatem ait Dominus
ad gladium et pestem et famem
et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae
18 et dabo viros qui praevaricantur foedus meum
et non observaverunt verba foederis quibus adsensi sunt in conspectu meo
vitulum quem ceciderunt in duas partes
et transierunt inter divisiones eius
19 principes Iuda et principes Hierusalem
eunuchi et sacerdotes et omnis populus terrae
qui transierunt inter divisiones vituli
20 et dabo eos in manu inimicorum suorum
et in manu quaerentium animam eorum
et erit morticinum eorum in escam volucribus caeli
et bestiis terrae
21 et Sedeciam regem Iuda et principes eius
dabo in manu inimicorum suorum
et in manu quaerentium animam eorum
et in manu exercituum regis Babylonis qui recesserunt a vobis
22 ecce ego praecipio dicit Dominus et reducam eos in civitatem hanc
et proeliabuntur adversum eam et capient eam et incendent igni
et civitates Iuda dabo in solitudinem eo quod non sit habitator